Latin
21_9
Tertullian, de Pudicitia 21_9
Not analysed yet
9] De tua nunc sententia quaero, unde hoc ius ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro Dominus: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, tibi dedi claues regni caelestis, uel: Quaecumque alligaueris uel solueris in terra, erunt alligata uel soluta in caelis ,idcirco praesumis et ad te deriuasse soluendi et alligandi potestatem, id est ad omnem ecclesiam Petri prouinciam, [10] qualis es, euertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem? Super te, inquit, aedificabo ecclesiam meam, et: Dabo tibi claues, non ecclesiae, et: Quaecumque solueris uel alligaueris, non quae soluerint uel alligauerint. [11] Sic enim et exitus docet. In ipso ecclesia extructa est id est per ipsum, ipse clauem imbuit, uides quam: Viri Israelitae, auribus mandate quae dico: Iesum nazarenum uirum a Deo uobis destinatum ,et reliqua. [12] Ipse denique primus in Christi baptismo reserauit aditum caelestis regni, quo soluuntur alligata retro delicta et alligantur quae non fuerint soluta, secundum ueram salutem, et Ananiam uinxit uinculo mortis et debilem pedibus absoluit uitio ualetudinis. [13] Sed et in illa disceptatione custodiendae <necne> legis primus omnium Petrus spiritu instinctus et de nationum uocatione praefatus, et nunc, inquit, cur temptastis Dominum de imponendo iugo fratribus, quod neque nos neque patres nostri sufferre ualuerunt? Sed enim per gratiam Iesu credimus nos salutem consecuturos, sicut et illi. [14] Haec sententia et soluit quae omissa sunt legis et alligauit quae reseruata sunt. Adeo nihil ad delicta fidelium capitalia potestas soluendi et alligandi Petro emancipata. [15] Cui si praeceperat Dominus etiam septuagies septies delinquenti in eum fratri indulgere, utique nihil postea alligare id est retinere mandasset, nisi forte ea quae in Dominum, non in fratrem, quis admiserit. Praeiudicatur enim non dimittenda in Deum delicta, cum in homine admissa donantur.