Latin
C21
Tertullian, de Pudicitia C21
Not analysed yet
XXI. [1] Haec si apostoli magis norant, magis utique curabant. Sed et in hunc iam gradum decurram, excernens inter doctrinam apostolorum et potestatem. Disciplina hominem gubernat, potestas adsignat. Sed rursum quid potestas? <Spiritus>. Spiritus autem Deus. [2] Quid autem docebat? Non communicandum operibus tenebrarum. Obserua quod iubet. Quis autem poterat donare delicta? Hoc solius ipsius est. Quis enim dimittit delicta, ni solus Deus ? Et utique mortalia, quae in ipsum fuerint admissa et in templum eius? [3] Nam tibi quae in te reatum habeant etiam septuagies septies iuberis indulgere in persona Petri. Itaque si et ipsos beatos apostolos tale aliquid indulsisse constaret, cuius uenia a Deo, non ab homine competeret, non ex disciplina, sed ex potestate fecissent. [4] Nam et mortuos suscitauerunt, quod Deus solus, et debiles redintegrauerunt, quod nemo nisi Christus, immo et plagas inflixerunt, quod noluit Christus. Non enim decebat eum saeuire qui pati uenerat. Percussus est Ananias et Elimas, Ananias morte, Elimas caecitate, ut hoc ipso probaretur Christum et haec facere potuisse. [5] Sic et prophetae caedem et cum ea moechiam paenitentibus ignouerant, quia et seueritatis documenta fecerunt. Exhibe igitur et nunc mihi, apostolice, prophetica exempla, ut agnoscam diuinitatem, et uindica tibi delictorum eiusmodi remittendorum potestatem. [6] Quod si disciplinae solius officia sortitus est, nec imperio praesidere, sed ministerio, quis aut quantus es indulgere, qui neque prophetam nec apostolum exhibens cares ea uirtute cuius est indulgere? [7] «Sed habet, inquis, potestatem ecclesia delicta donandi. »Hoc ego magis et agnosco et dispono, qui ipsum Paracletum in prophetis nouis habeo dicentem: «Potest ecclesia donare delictum, sed non faciam, ne et alia delinquant. »[8] Quid, si pseudopropheticus spiritus pronuntiauit? atqui magis euersoris fuisset et semetipsum de clementia commendare et ceteros ad delinquentiam temperare. Aut si et hoc secundum spiritum ueritatis adfectare gestiuit, ergo spiritus ueritatis potest quidem indulgere fornicatoribus ueniam, sed cum plurium malo non uult.