Latin
C17
Tertullian, de Pudicitia C17
Not analysed yet
XVII. [1] Prouoca ad apostolicam aciem, aspice epistulas eius, omnes pro pudicitia, pro castitate, pro sanctitate praetendunt, omnes in luxuriae et lasciuiae et libidinis negotia iaculantur. [2] Quid denique et Thessalonicensibus scribit? Aduocatio enim nostra non ex seductione nec ex immunditia, et: Haec est uoluntas Dei, sanctimonia uestra, abstinere uos a fornicatione, scire unumquemque uas suum possidere in sanctimonia et bonore, non in libidine concupiscentiae, sicut nationes, quae Deum ignorant. [3] Quid Galatae legunt? Manifesta sunt opera carnis. Quaenam ista? In primis posuit fornicationem immunditiam lasciuiam, quae praedico uobis, sicut praedixi, quod qui talia agunt, regnum Dei non sunt consecuturi hereditati. [4] Romani uero quid magis discunt quam non derelinquere Dominum post fidem? Quid ergo dicimus? Perseueremus in delinquentia, ut superet gratia? Absit. Qui mortui sumus delinquentiae, quomodo uiuemus in ea adhuc? [5] An ignoratis, quod, qui tincti sumus in Christo, in mortem eius sumus tincti? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem, ut, sicut Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in nouitate uitae incedamus . [6] Si enim consepulti sumus simulacro mortis eius, sed et resurrectionis erimus, hoc scientes quod uetus homo noster confixus est illi. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quod et conuiuemus cum illo, scientes quod Christus suscitatus a mortuis iam non moriatur, mors non iam dominetur eius . [7] Quod enim mortuus est delinquentiae, mortuus est semel. Quod autem uiuit, Deo uiuit. Ita et uos reputate uosmetipsos mortuos quidem delinquentiae, uiuentes autem Deo per Christum Iesum . [8] Igitur semel Christo mortuo nemo potest, qui post Christum mortuus, delinquentiae, et maxime tantae, reuiuiscere. Aut si possit fornicatio et moechia denuo admitti, poterit et Christus denuo mori.