Latin · ~5 min
14_5
Tertullian, de Virginibus Velandis 14_5
Not analysed yet
5] Et consci[enti]ae mulieritatis iam indubitatae audent nudo capite ad deum adire; sed aemulator deus et dominus, qui dixit: Nihil occultum quod non reveletur, plerasque etiam in conspectum deducit. [6] Non enim confitebuntur nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis? [7] Dicam, licet nolim: difficile mulier semel fit, quae <non> timet fieri quaeque iam facta potest virginem mentiri sub deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur? Scit deus, quot iam infantes et perfici et perduci ad partum integros duxerit debellatos aliquamdiu a matribus. [8] Facillime semper eoncipiunt et felicissime pariunt huius modi virgines et quidem simillimos patribus. [9] Haec admittit flagitia coacta et invitata virginitas. [10] Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica: patitur aliquid, quod virginis non sit, studium placendi, utique et viris. Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit. Sic frons duratur, sic pudor feritur, sic solvitur, sic discitur aliter iam placere desiderare.