Latin · ~5 min
C14
Tertullian, de Virginibus Velandis C14
Not analysed yet
XIV. [1] Referunt aliquando dictum a quodam, cum primum quaestio ista temptata est: 'Et quomodo ceteras sollicitabimus ad huiusmodi opus?' Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non dei gratia vel merita cuiusque. Virgines ecclesiam an ecclesia virgines ornant deo sive commendant? [2] Confessus est igitur gloriam esse in causa; porro ubi gloria, illic sollicitatio, ubi sollicitatio, illic coactio, ubi coactio, illic necessitas, ubi necessitas, illic infirmitas. Merito itaque dum caput non tegunt, ut sollicitentur gloriae causa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina; aemulatio enim illarum, non religio producit. [3] Aliquando et ipse venter deus earum, quia facile virgines fraternitas suscipit. Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi attrahunt; prolatae enim in medium et publicato bono suo elatae et fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae dum <clarent>, non latent, ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitantes, quantum honoris habuerunt. [4] Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite esse et tunc iam alieno ambulat habitu [id est quem sibi vindicat virginitas; permanet nihilo minus in habitu vel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione prodatur].