Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.7.464-1.10.7.509
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.7.464-509
Not analysed yet
sed dum me nostri princeps modo Maximus orbis,
ignarum, absentem, procerum per mille repulsas
ad lituos post iura vocat voluitque sonoris
praeconem mutare tubis, promptissimus istud
arripui officium, vos quo legatus adirem.
foedera prisca precor, quae nune meus ille teneret,
iussissem si forte, senex, cui semper Avitum
sectari crevisse fuit. tractare solebam
res Geticas olim; scis te nescisse frequenter
quae suasi nisi facta. tamen fortuna priorem
abripuit genium; periit quodcumque merebar
cum genitore tuo. Narbonem tabe solutum
ambierat (tu parvus eras), trepidantia cingens
nailia in infames iam iamque coegerat escas;
iam tristis propriae credebat defore praedae,
si clausus fortasse perit, cum nostra probavit
consilia et refugo laxavit moenia bello.
teque ipsum (sunt ecce senes) hoc pectore fultum
hae flentem tenuere manus, si forsitan altrix
te mihi, cum nolles, lactandum tolleret. ecce
advenio et prisci repeto modo pignus amoris.
si tibi nulla fides, nulla est reverentia patris,
i durus pacemque nega.' prorumpit ab omni
murmur concilio fremitusque et proelia damnans
seditiosa ciet concordem turba tumultum.
tum rex effatur: 'dudum, dux inclite, culpo
poscere te pacem nostram, cum cogere possis
servitium, trahere ac populos in bella sequaces.
ne, quaeso, invidiam patrio mihi nomine inuras:
quid mereor, si nulla iubes? suadere sub illo
quod poteras, modo velle sat est, solumque moratur,
quod cupias nescisse Getas. mihi Romula dudum
per te iura placent, parvumque ediscere iussit
ad tua verba pater, docili quo prisca Maronis
carmine molliret Scythicos mihi pagina mores;
iam pacem tum velle doces. sed percipe, quae sit
condicio obsequii: forsan rata pacta probabis.
testor, Koma, tuum nobis venerabile nomen
et socium de Marte genus (vel quicquid ab aevo,
nil te mundus habet melius, nil ipsa senatu),
me pacem servare tibi vel velle abolere
quae noster peccavit avus, quem fuscat id unum,
quod te, Roma, capit; sed di si vota secundant,
excidii veteris crimen purgare valebit
ultio praesentis, si tu, dux inclite, solum
Augusti subeas nomen. quid lumina flectis?