Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.7.510-1.10.7.561
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.7.510-561
Not analysed yet
invitum plus esse decet. non cogimus istud,
sed contestamur: Romae sum te duce amicus,
principe te miles. regnum non praeripis ulli,
nec quisquam Latias Augustus possidet arces;
qua vacat, aula tua est. testor, non sufficit istud,
ne noceam; atque tuo hoc utinam diademate fiat,
ut prosim! suadere meum est; nam Gallia si te
compulerit, quae iure potest, tibi pareat orbis,
ne pereat,' dixit pariterque in verba petita
dat sanctam cum fratre fidem. discedis, Avite,
maestus, qui Gallos scires non posse latere
quid possint servire Getae te principe. namque
civibus ut patuit trepidis te foedera ferre,
occurrunt alacres ignaroque ante tribunal
sternunt; utque satis sibimet numerosa coisse
nobilitas visa est, quam saxa nivalia Cotti
despectant, variis nec non quam partibus ambit
Tyrrheni Rhenique liquor, vel longa Pyrenei
quam iuga ab Hispano seclusam iure cohercent,
aggreditur nimio curarum pondere tristem
gaudens turba virum. procerum tum maximus unus,
dignus qui patriae personam sumeret, infit:
'quam nos per varios dudum fortuna labores
principe sub puero laceris terat aspera rebus,
fors longum, dux magne, queri, cum quippe dolentum
maxima pars fueris, patriae dum vulnera lugens
sollicitudinibus vehementibus exagitaris.
has nobis inter clades ae funera mundi
mors vixisse fuit. sed dum per verba parentum
ignavas colimus leges sanctumque putamus
rem veterem per damna sequi, portavimus umbram
imperii, generis contenti ferre vetusti
et vitia ac solitam vestiri murice gentem
more magis quam iure pati. promptissima nuper
fulsit condicio, proprias qua Gallia vires
exereret, trepidam dum Maximus occupat urbem:
orbem sät potuit, si te sibi tota magistro
regna reformasset. quis nostrum Belgica rura,
litus Aremorici, Geticas quis moverit iras,
non latet: his tantis tibi cessimus, inclite, bellis.
nunc iam summa vocant; dubio sub tempore regnum
non regit ignavus. postponitur ambitus omnis,
ultima cum claros quaerunt: post damna Ticini
ac Trebiae trepidans raptim res publica venit
ad Fabium. Cannas celebres Varrone fugato
Scipiadumque etiam turgentem funere Poenum
Livius electus fregit. captivus, ut aiunt,
orbis in urbe iacet; princeps perit, hic caput omne
nunc habet imperium. petimus, conscende tribunal,
erige collapsos; non hoc modo tempora poscunt,
ut Romam plus alter amet. ne forte reare
te regno non esse parem: cum Brennica signa