Latin
Apollinaris Sidonius, CARMINA, lines 1.10.7.562-1.10.7.602
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.10.7.562-602
Not analysed yet
Tarpeium premerent, scis, tum res publica nostra
tota Camillus erat, patriae qui debitus ultor
texit fumantes hostili strage favillas.
non tibi centurias aurum populare paravit,
nec modo venales numerosoque asse redemptae
concurrunt ad puncta tribus; suffragia mundi
nullus emit. pauper legeris; quod sufficit unum,
es meritis dives. patriae cur vota moraris,
quae iubet ut iubeas? haec est sententia cunctis:
si dominus fis, liber ero.' fragor atria complet
Uierni, quo forte loco pia turba senatus
detulerat vim, vota, preces. locus, hora diesque
dicitur imperio felix, ac protinus illic
nobilium excubias gaudens sollertia mandat.
Tertia lux refugis Hyperiona fuderat astris;
concurrunt proceres, ac milite circumfuso
aggere composito statuunt ac torque coronant
castrensi maestum donantque insignia regni;
iam prius induerat solas de principe curas.
haud alio quondam vultu Tirynthius heros
pondera suscepit caeli simul atque novercae,
cum Libyca se rupe gigas subduceret et cum
tutior Herculeo sedisset machina dorso.
Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis
intonat Augustum plausu faustumque fragorem
portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum.
hic tibi restituet Libyen per vincula quarta,
et cuius solum amissas post saecula multa
Pannonias revocavit iter, iam credere promptum est,
quid faciat bellis. o quas tibi saepe iugabit
inflictis gentes aquilis, qui maxima regni
omina privatus fugit, cum forte vianti
excuteret praepes plebeium motus amictum!
laetior at tanto modo principe, prisca deorum,
Roma, parens, attolle genas ac turpe veternum
depone; en princeps faciet iuvenescere maior,
quam pueri fecere senem.' finem pater ore
vix dederat: plausere dei fremitusque cucurrit
concilio. felix tempus nevere sorores
imperiis, Auguste, tuis et consulis anno
fulva volubilibus duxerunt saecula pensis.