Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Quartus, lines 1.4.1.25-1.4.1.30
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.4.1.25-30
Not analysed yet
10. proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens arentem venulam rarius flumini tuo misceo. tuam tubam totus qua patet orbis iure venerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente pervagaretur. nobis autem grandis audacia, si vel apud municipales et cathedrarios oratores aut forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant, salva pace potiorum, turba numerosior illitteratissimis litteris vacant. nam te, cui, seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem, intonare ambifariam suppetit, pauci, quos aequus amavit, imitabuntur. vale.
EPISTULA IV
Sidonius Simplicio et Apollinari suis salutem.
1. Eccum vel tandem adest promissio mea, expectatio vestra, Faustinus, pater familias domi nobilis et inter maxima patriae iam mihi sibique communis ornamenta numerandus. hic meus frater natalium parilitate, amicus animorum similitudine; saepe cum hoc seria, saepe etiam ioca miscui; cumque abhinc retro iuvenes eramus, in pila in tesseris, saltibus cursu, venatu natatu sancta semper ambobus, quia manente caritate, contentio. mihi quidem maior hic natu, tantum tamen, ut eum non tam honorari necesse esset quam delectaret imitari; simul et ipse hinc amplius capiebatur, quod se diligi magis quam quasi coli intellegebat. sed provectu aetatis et militia clericali, cum esset amabilis prius, coepit modo esse venerabilis.
2. per hunc salutem dico, videre vos sub ope Christi quam maturissime, si per statum publicum liceat, cupiens. quocirca, nisi desiderium meum videtur onerosum, remeante praefato fiam locorum vestrorum et temporum gnarus. stat sententia eluctari oppositas privatarum occupationum difficultates et complectendis pectoribus vestris quamlibet longum officium deputare, si tamen, quod etiam nunc veremur, non vis maior disposita confundat.
3. quae vos quoque non perindignum est cum fratre Faustino, prout tempora monent, tractatu communicato deliberare. quem ego quia diligo, tamquam qui me diligat misi: si respondet iudicio meo, gratias ago; porro autem cum vir bonus ab omnibus censeatur, non est homo peior, si non est optimus. valete.