Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Quartus, lines 1.4.1.31-1.4.1.39
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.4.1.31-39
Not analysed yet
EPISTULA V
Sidonius Felici suo salutem.
1. Iterat portitorem salutationis iteratio: Gozolas vester, deus tribuat ut noster, apicum meorum secundo gerulus efficitur. igitur verecundiam utrique eximite communem; nam si etiamnum silere meditemini, omnes et me cui et illum per quem scribere debebas indignum arbitrabuntur.
2. de temporum statu iam nihil ut prius consulo, ne sit moribus tuis oneri, si adversa significes, cum prospera non sequantur. nam cum te non deceat falsa mandare atque item ***cum sint votiva memoratu, fugio quicquid illud mali est per bonorum indicia cognoscere. vale.
EPISTULA VI
Sidonius Apollinari suo salutem.
1. Per Faustinum antistitem non minus mihi veteris contubernii sodalitate quam novae professionis communione devinctum verbo quaepiam cavenda mandaveram: dicto paruisse vos gaudeo. siquidem prudentibus cordacitus insitum est vitare fortuita, sicut itidem absurdum, si coeptis audacibus adversetur eventus, consurgere in querimonias et inconsultarum dispositionum culpabiles exitus ad infamanda casuum incerta convertere.
2. 'quorsum istaec?' ais. fateor me nimis veritum, ne tempore timoris publici non timeres et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem sollemnitas expetita <valescere, itineris difficultas despecta> vilescere: quamquam in pectoribus earundem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut, si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium. ast ego, cui maiorem diffidentiam minor innocentia facit, super hoc ambiguo sententiae cautiori libentius adhaeresco nec difficulter applicor etiam tuta metuentibus.
3. proinde factum bene est, quod anceps iter salubriter distulistis neque intra iactum tantae aleae status tantae familiae fuit. et licet inchoata via potuerit prosperari, ego tamen huiusmodi consilio album calculum minime apponam, cuius temeritas absolvi nequit nisi beneficio felicitatis. dabit quidem talia vota divinitas dignis successibus promoveri licebitque adhuc horumce terrorum sub pacis amoenitate meminisse; sed praesentia faciunt cautos quos videbunt futura securos.