Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Quartus, lines 1.4.1.40-1.4.1.47
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.4.1.40-47
Not analysed yet
4. interim ad praesens apicum oblator damna sibi quaepiam per Genesium vestrum inflicta suspirat. si perspicis a vero non discrepare querimoniam, tribue, quaeso, convincenti reformationem, peregrino celeritatem. si vero calumniam plectibili sufflammat invidia, in eo iam praecessit vindicta pulsati, quod procax petitor sumptu et itinere confectus temere propositae litis exsudat incommoda, atque hoc in maximo hiemis accentu summisque cumulis nivium crustisque glacierum; quod tempus, quantum ad sectatores litium spectat, breve quidem saepe est audientiae sed diuturnum semper iniuriae. vale.
EPISTULA VII
Sidonius Simplicio suo salutem.
1. Solet dicere 'currentem mones' qui rogatur, ut faciat quod facturus fuerat etiam non rogatus. percontere forsitan, quo spectet ista praemitti. baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus; namque hoc officium vester potius amor quam geruli respectus elicuit. ceterum hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit, quamquam identidem quod poposcit acceperit, sed quae nobis amicitiarum iura minime agnoscens.
2. unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere. videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam perfaceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate tractabitur, ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit.
3. attamen qualis ipse quantusque est, percopiose me officii votivi compotem fecit. sed quamquam huiuscemodi saepe personae despicabiles ferme sunt, in sodalibus tamen per litteras excolendis dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur. vale.
EPISTULA VIII
Sidonius Euodio suo salutem.