Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Quintus, lines 1.5.1.1-1.5.1.9
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.5.1.1-9
Not analysed yet
EPISTULA I
Sidonius Petronio suo salutem.
1. Audio, quod lectitandis epistulis meis voluptuosam patientiam inpendas. magnum hoc est et litterarum viro convenientissimum, cum studiis ipse maxumis polleas, ea in aliis etiam minima complecti. sed ex hoc ipso consummatissima tibi gloria reponderatur; nam satis eminet meritis ingenii proprii qui fuerit fautor alieni.
2. commendo Vindicium necessarium meum, virum religiosum et leviticae dignitati, quam nuper indeptus est, accommodatissimum. cui meis e pugillaribus transferre quae iusseras non vacans +perquam provinciam fuit, hic vobis aliquid neniarum munusculi vice detulit; quamquam, quae tua sanctitas, semper grandia litteras nostras praemia putes.
3. interea necessitatem praefati portitoris insinuo, quem traxit isto negotii oborti bipertita condicio. siquidem hac definitione perrexit, ut aut ineat litem aut adeat hereditatem. nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet. contra quas tamen cunctas difficultates solus post opem Christi supplici tuo sufficis, cuius confido quod, si meruerit persona gratiam, consequetur causa victoriam. vale.
EPISTULA II
Sidonius Nymphidio suo salutem.
1. Librum de statu animae tribus voluminibus inlustrem Mamertus Claudianus peritissimus Christianorum philosophus et quorumlibet primus eruditorum totis sectatae philosophiae membris artibus partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas disciplinas aperiens esse, non feminas. namque in paginis eius vigilax lector inveniet veriora nomina Camenarum, quae propriam de se sibi pariunt nuncupationem. illic enim et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dialectita disputat et astrologia praenoscit et architectonica struit et metrica modulatur.
2. huius lectionis novitate laetatus excitatusque maturitate raptim recensendam transferendamque, ut videras, petisti, ut petieras, impetrasti sub sponsione citae redhibitionis. nec me falli nec te fallere decet. tempus est commodata restitui, quia liber ipse, si placuit, debuit exhibere satietatem, si displicuit, debuit movere fastidium. tu autem, quicquid illud est, fidem tuam celeriter absolve, ne si repetitum libellum serius reddere paras, membranas potius videaris amare quam litteras. vale.