Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Quintus, lines 1.5.1.10-1.5.1.18
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.5.1.10-18
Not analysed yet
EPISTULA III
Sidonius Apollinari suo salutem.
1. Par erat quidem garrulitatem nostram silentii vestri talione frenari. sed quoniam perfecta dilectio non tam debet recolere, quid officiorum solvat, quam meminisse, quid debeat, etiam nunc laxatis verecundiae habenis obsequium alloquii impudentis iteramus. cuius improbitas vel hinc maxime dinoscitur, quod tacetis. ergone quid tempore hostilitatis ageretis, frater, nosse non merui? dissimulastis trepido pro vobis amico vel securitatem prodere vel timorem?
2. quid est aliud, si requirenti tuas supprimas actiones, quam suspicari eum, qui tui sollicitus existat, aut certe non gavisurum compertis prosperis aut tristem, si diversa cesserint, non futurum? facessat haec a bonis moribus impietatis opinio et a candore suo vera caritas naevum tam miserae suspicionis eliminet. namque, ut Crispus vester affirmat, idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
3. interea si vel vos valetis, bene est. ego autem, infelicis conscientiae mole depressus, vi febrium nuper extremum salutis accessi, utpote cui indignissimo tantae professionis pondus impactum est, qui miser, ante compulsus docere quam discere et ante praesumens bonum praedicare quam facere, tamquam sterilis arbor, cum non habeam opera pro pomis, spargo verba pro foliis.
4. quod restat, orate, ut operae pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeavimus, ne si in praeteritis criminibus manserimus, incipiat ad animae potius mortem pertinere quod vivimus. ecce quod agimus indicamus; ecce adhuc, quid agatis, inquirimus. fit a nostra parte quod pium est, vos deinceps facite quod videtur. illud sane velut Atticas leges in aere credite incisum, nos sub ope Christi numquam admissuros amoris terminum, cuius studuimus fundare principium. vale.
EPISTULA IV
Sidonius Simplicio suo salutem.
1. Quod non recepi scripta qui miseram, imputo amicitiae, sed deputo plus pudori. nam, nisi praeter aequum autumo, ut salutatio mihi debita dissimularetur, non illud contumacia sed verecundia fuit. at si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis, quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inventurum me esse denuntio.