Latin
1.6.1.13 to 1.6.1.21
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.6.1.13-21
Not analysed yet
3. temptavimus inter utrumque componere, nos maxume, quibus in eos novum ius professio vetustumque faciebant amicitiae, aliqua censentes, suadentes quaepiam, plurima supplicantes; quodque miremini, in omnem concordiae statum promptius a feminea parte descensum est. et quamquam se altius profuturum filiae paterna iactaret praerogativa, nurui tamen magis placuit munificentiae socrualis oblatio. 4. iurgium interim semisopitum vestris modo sinibus infertur. pacificate certantes, et pontificalis auctoritate censurae suspectis sibi partibus indicite gratiam, dicite veritatem. sancta enim Eutropia, si quid vadimonio meo creditis, victoriam computat, si vel post damna non litiget. unde et suspicor vobis unam pronuntiandam domum discordiosam, licet inveniatis utramque discordem. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA III Sidonius domino papae Leontio salutem. 1. Etsi nullis hortatibus primordia nostrae professionis animatis neque sitim ignorantiae hactenus saecularis ullo supernae rigatis imbre doctrinae, non ego tamen tantum mei meminens non sum, ut a meis praesumam partibus aequali officiorum lance certandum. nam cum nostra mediocritas aetate vitae, tempore dignitatis, privilegio loci, laude scientiae, dono conscientiae vestrae facile vincatur, nullum meremur, si par exspectamus alloquium. 2. igitur non incusantes silentium vestrum sed loquacitatem nostram potius excusare nitentes commendamus apicum portitorem, cuius si peregrinationem prompto favore foveatis, grandis actionibus illius portus securitatis aperitur. negotium huic testamentarium est. latent eum propriarum merita chartarum: togatorum illic perorantum peritiam consulere perrexit, pro victoria computaturus, si se intellexerit iure superari, modo ne sibi suisque desidiae vitio perperam cavisse culpetur. hunc eatenus commendare praesumo, ut, si eum instruere dignanter advocatio consulta fastidit, auctoritas coronae tuae dissimulantibus studeat excudere responsi celeritatem. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA IV Sidonius domino papae Lupo salutem. 1. Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem, qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt. namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.