Latin
1.6.1.22 to 1.6.1.29
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.6.1.22-29
Not analysed yet
2. atque obiter haec eadem laboriosa, priusquam hi adessent, in negotiatoris nostri domo dominioque palam sane venumdata defungitur, quodam Prudente (hoc viro nomen), quem nunc Tricassibus degere fama divulgat, ignotorum nobis hominum collaudante contractum; cuius subscriptio intra formulam nundinarum tamquam idonei adstipulatoris ostenditur. auctoritas personae, opportunitas praesentiae tuae inter coram positos facile valebit, si dignabitur, seriem totius indagare violentiae, quae, quod gravius est, eo facinoris accessit, quantum portitorum datur nosse memoratu, ut etiam in illo latrocinio quendam de numero viantum constet extinctum. 3. sed quia iudicii vestri medicinam expetunt civilitatemque, qui negotium criminale parturiunt, vestrarum, si bene metior, partium pariter et morum est, aliqua indemni compositione istorum dolori, illorum periculo subvenire et quodam salubris sententiae temperamento hanc partem minus afflictam, illam minus ream et utramque plus facere securam; ne iurgii status, ut sese fert temporis locique civilitas, talem descendat ad terminum, quale coepit habere principium. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA V Sidonius domino papae Theoplasto salutem. 1. Causam meam nesciens agit qui ad vos a me litteras portat; nam, dum votivi mihi fit gerulus opportunus officii, beneficium praestat, quod se arbitratur accipere, sicuti nunc venerabilis Donidius dignus inter spectatissimos quosque numerari. cuius clientem puerosque commendo, profectos seu in patroni necessitate seu in domini. laborem peregrinantum qua potestis ope humanitate intercessione tutamini; ac, si in aliquo amicus ipse per imperitiam novitatemque publicae conversationis videbitur minus efficax, vos hoc potius aspicite, quid absentis causa, non quid praesentis persona mereatur. memor nostri esse dignare, domine papa. EPISTULA VI Sidonius domino papae Eutropio salutem. 1. Postquam foedifragam gentem redisse in suas sedes comperi neque quicquam viantibus insidiarum parare, nefas credidi ulterius officiorum differre sermonem, ne vester affectus quandam vitio meo duceret ut gladius inpolitus de curae raritate robiginem. unde misso in hoc solum negotii gerulo litterarum, quam vobis sit corpusculi status in solido quamve ex animi sententia res agantur, sollicitus inquiro, sperans, ne semel mihi amor vester indultus aut interiecti itineris longitudine aut absentiae communis diuturnitate tenuetur, quia bonitas conditoris habitationem potius hominum quam caritatem finalibus claudit angustiis.