Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Octavus, lines 1.8.1.239-1.8.1.240
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.8.1.239-240
Not analysed yet
5. sane profiteor audenter, sicut istic nil acre, nil eloquens, ita nihil inditum non absolutum, non ab exemplo. sed quid haec pluribus? dictio mea, quod mihi sufficit, placet amicis. in quibus tamen utrumque complector, sive non fallunt examine seu caritate falluntur, deumque, quod restat, in posterum quaeso, ut secuturi aut fallantur similiter aut censeant. vale.
Apollinaris Sidonius The Miscellany The Latin Library The Classics Page