Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.1-1.9.1.10
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.9.1.1-10
Not analysed yet
EPISTULA I
Sidonius Firmino suo salutem.
1. Exigis, domine fili, ut epistularum priorum limite irrupto stilus noster in ulteriora procurrat, numeri supradicti privilegio non contentus includi. addis et causas, quibus hic liber nonus octo superiorum voluminibus accrescat: eo quod Gaius Secundus, cuius nos orbitas sequi hoc opere pronuntias, paribus titulis opus epistulare determinet.
2. quae iubes non sunt improbabilia; quamquam et hoc ipsum, quod pie iniungis, arduum existat ac laudi quantulaecumque iam semel partae non opportunum, primum, quod opusculo prius edito praesentis augmenti sera coniunctio est; deinde, quod arbitros ante quoscumque, nisi fallimur, indecentissimum est materiae unius simplex principium, triplices epilogos inveniri.
3. pariter et nescio, qualiter fieri veniabile queat, quod coerceri nostra garrulitas nec post denuntiatum terminum sustinet: nisi quia forsitan qui modus potest paginis, non potest poni ipse amicitiis. quapropter esse te in quadam tuendae opinionis meae quasi specula decet curiosisque facti huiusce rationem manifestare quidque ad hoc sentiant optimi quique, rescripto quam frequentissimo mihi pandere.
4. porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est. itaque tu primus, tu maxime ignosce negotio quod imponis ac ministerio. nos vero, si quod exemplar manibus occurrerit, libri marginibus octavi celeriter addemus.
5. etsi Apollinaris tuus +cui in ceteris rebus est in hac certe neglegentissimus, quippe qui perexiguum lectione teneatur vel coactus vel voluntarius; quantum tamen mihi videtur, qui patribus his iungi non recusaverim, quorum studio voto timori laudabile aliquid in filiis, licet difficile persuadeatur, difficilius sufficit. vale.
EPISTULA II
Sidonius domino papae Euphronio salutem.
1. Albiso antistes Proculusque levites, ideo nobis morum magistri pronuntiandi, quia vestri merentur esse discipuli, litteras detulerunt, quarum me sacrosancto donastis affectu; quae tamen litterae plurimum nobis honoris, plus oneris imponunt. unde et ipsarum sic benedictione laetor, quod iniunctione confundor, quippe qui ex asse turbatus vel ex parte non pareo. iubetis enim tam diversa quam nimia explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inpudenter incipitur.