Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.130-1.9.1.247
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.9.1.130-247
Not analysed yet
removete ficta fatu:
deus ista praestat unus.
Stupuit virum loquentem
(105)diadematis potestas,
toga, miles, ordo equester
populusque Romularis;
et adhuc sophos volutant
fora, templa, rura, castra.
(110)super haec fragorem alumno
Padus atque civitatum
dat amor Ligusticarum.
similis favor resultat
Rhodanitidas per urbes,
(115)imitabiturque Gallos
feritas Hibericorum.
nec in hoc moratus axe
cito ad arva perget euri
aquilonibusque et austris
(120)zephyrisque perferetur.
6. Ecce, dum quaero quid cantes, ipse cantavi. tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset. proinde peto, ut praesentibus ludicris libenter ignoscas. illud vero nec verecunde nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias. vale.
EPISTULA XIV
Sidonius Burgundioni suo salutem.
1. Dupliciter excrucior, quod nostrum uterque lecto tenetur. nihil enim est durius, quam cum praesentes amici dividuntur communione langoris; quippe si accidat, ut nec intra unum conclave decumbant, nulla sunt verba, nulla solacia, nulla denique mutui oratus vicissitudo: itaque singulis maeror ingens, isque plus de altero; nam parum possis quamquam et infirmus periclitante quem diligas tibi timere.
2. sed deus mihi, fili amantissime, pro te paventi validissimum scrupulum excussit, quia pristinas incipis vires recuperare. diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse. me certe taliter consulis et sollicitudine prope praecoqua quaestiunculis litterarum iam quasi ex asse vegetus exerces, audire plus ambiens etsi adhuc aeger Socratem de moribus quam Hippocratem de corporibus disputantem; dignus omnino, quem plausibilibus Roma foveret ulnis quoque recitante crepitantis Athenaei subsellia cuneata quaterentur.
3. quod procul dubio consequebare, si pacis locique condicio permitteret, ut illic senatoriae iuventutis contubernio mixtus erudirere. cuius te gloriae pariter ac famae capacem de orationis tuae qualitate coniecto, in qua te decentissime nuper pronuntiantem quae quidem scripseras extemporaliter admirabantur benivoli, mirabantur superbi, morabantur periti. sed ne impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua iustius de te quam tibi scribimus. hoc potius, unde est causa sermonis, intromittamus.