Latin
Apollinaris Sidonius, Liber Nonus, lines 1.9.1.248-1.9.1.261
Testamentum Porcelli, Apollinaris Sidonius 1.9.1.248-261
Not analysed yet
4. Igitur interrogas per pugillatorem, quos recurrentes asseram versus, ut celer explicem, sed sub exemplo. hi nimirum sunt recurrentes, qui metro stante neque litteris loco motis ut ab exordio ad terminum, sic a fine releguntur ad summum. sic est illud antiquum:
Roma tibi subito motibus ibit amor.
[Et illud:
Sole medere pede, ede perede melos.]
5. Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
6. igitur istic (nam viator adveneram), dum magis ripam quam vadum quaero, tali iocatus epigrammate per turbulenti terga torrentis his saltem pedibus incessi:
Praecipiti modo quod decurrit tramite flumen
tempore consumptum iam cito deficiet.
Hoc si recurras, ita legitur:
Deficiet cito iam consumptum tempore flumen,
tramite decurrit quod modo praecipiti.
En habes versus, quorum syllabatim mirere rationem. ceterum pompam, quam non habent, non docebunt. sufficienter indicasse me suspicor quod tu requirendum existimasti.
7. simile quiddam facis et ipse, si proposita restituas eque diverso quae repeteris expedias. namque imminet tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam edideras, Caesaris Iulii. quae materia tam grandis est, ut studentum si quis fuerit ille copiosissimus, nihil amplius in ipsa debeat cavere, quam ne quid minus dicat. nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?
8. sed tuis ceris haec reservamus. officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere. neque vereare me quospiam iudices Catonianos advocaturum, qui modo invidiam, modo ignorantiam suam factae severitatis velamine tegant, quamquam imperitis venia debetur; ceterum quisquis ita malus est, ut intelligat bene scripta nec tamen laudet, hunc boni intellegunt nec tamen laudant.