Latin · ~8 min
1.11 to 1.15
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.11-15
Not analysed yet
9. Hoc facto, legati venerunt ad eum ex omnibus regnis et provinciis, exteris nationibus, et omnes qui sub dicione erant patris sui, nuntiantes pacem et fidem erga eum observare, et spontaneum obsequium non coacti obtulerunt. Inter quos venerunt legati Graecorum cum Amalhario Treverensi episcopo, qui erat legatus piae memoriae Karoli ad principem Constantinopolitanum cuius nomen modo memoriae non occurrit. Illi venientes, in solio patris collocatum dominum Hludowicum invenerunt, quia sic Dominus ordinavit. Ille eos benigne suscipiens, et dona eorum cum gratiarum actione suscepit, et colloquium familiare interim quousque cum eo erant, habebat. Non post multos dies magnis honoribus decoravit eos, et dimisit ire ad propria, et ante eos misit missos suos, praeparare eis quicquid desiderabant ad opus eorum, quousque fuissent in regno eius. 10. Eodem anno iussit supradictus princeps renovare omnia praecepta, quae sub temporibus patrum suorum gesta erant ecclesiis Dei, et ipse manu propria ea cum subscriptione roboravit. 11. Interim venerunt legati Beneventorum, qui omnem terram Beneventi suae potestati tradiderunt, et multa milia aureorum per annos singulos ad censum tradere promiserunt: quod ita perfecerunt usque in hodiernum diem. 12. Eodem tempore venit Bernhardus, filius fratris sui Pippini, et tradidit semet ipsum ei ad procerem, et fidelitatem cum iuramento promisit. Suscepit eum libenter dominus Hludowicus, et magnis donis ac honorificis honoravit eum; permisit eum iterum ire incolumem in Italiam. 13. Eodem tempore supradictus princeps misit legatos suos super omnia regna sua inquirere et investigare, si alicui aliqua iniustitia perpetrata fuisset, et si aliquem invenissent qui haec dicere voluisset, et cum verissimis testibus hoc comprobare potuisset, statim cum eis in praesentiam eius venire praecepit. Qui egressi, invenerunt innumeram multitudinem oppressorum aut ablatione patrimonii, aut expoliatione libertatis; quod iniqui ministri, comites, et locopositi per malum ingenium exercebant. Haec omnia supradictus princeps destruere iussit acta, quae impie in diebus patris sui per iniquorum ministrorum manus facta fuerant. Patrimonia oppressis reddidit, iniuste ad servitium inclinatos absolvit, et omnibus praecepta facere iussit, et manu propria cum conscriptione confirmavit. Fecit enim hoc diu temporis.