Latin · ~8 min
1.8 to 1.10
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.8-10
Not analysed yet
7. Postquam divisi fuerant, dominus imperator nihil aliud coepit agere, nisi in orationibus et elemosinis vacare, et libros corrigere. Et quattuor evangelia Christi, quae praetitulantur nomine Mathaei, Marci, Lucae et Iohannis, in ultimo ante obitus sui diem cum Graecis et Syris optime correxerat. Sequenti vero anno, qui est annus regni eius XLVI. ,mense Ianuario accepit dominum imperatorem post balneum febris. Cumque per singulos dies languor ingravesceret, nihil comedens neque bibens, nisi modicum aquae ad recreationem corporis, septimo die postquam laborare nimis secum coepit, iussit familiarissimum pontificem suum Hildibaldum venire ad se, ut ei sacramenta dominici corporis et sanguinis tribueret, ut exitum suum confirmaret. Quod factum, laboravit in infirmitate diem illum et noctem sequentem. In crastinum vero, luce adveniente, sciens quod facturus erat, extensa manu dextera, virtute qua poterat, signum sanctae crucis fronti imprimens, et super pectus et omne corpus consignavit. Novissime autem colligens pedes suos, extendens brachia et manus super corpus, clausit oculos suos, psallens hunc versum leniter: In manus tuas Domine commendo spiritum meum. Statim post haec in senectute bona plenus dierum perrexit in pace: ipso eodemque die humatum est corpus eius in ecclesia, quam ipse construxerat Aquis Grani palatio, anno aetatis suae LXXII. ,indictione septima. 8. Post obitum gloriosissimi supradicti imperatoris Karoli perrexit filius eius Hludowicus de partibus Aquitaniae, venit Aquis Grani palatium, et suscipit omnia regna quae tradidit Deus patri suo sine ulla contradictione. Qui est annus incarnationis Domini octingentesimus decimus quartus, qui est primus annus regni eius. Post patrem sedit in supradicto palatio, et imprimis cum maxima festinatione iussit ostendere sibi omnes thesauros patris in auro, in argento, in gemmis pretiosissimis, et in omni suppellectili. Dedit sororibus suis partem earum legalem, et quicquid remanserat, dedit pro anima patris. Maximam partem thesauri misit Romam temporibus beati Leonis papae, et quicquid super hoc remanserat, sacerdotibus et pauperibus, advenis, viduis, orfanis, omnia distribuit, nihil sibi reservans praeter mensam unam argenteam, quae triformis est, in modum quasi tres clippei in unum coniuncti; ipsam sibi retinuit ob amorem patris, et tamen eam alio pretio redemit quod pro patre tradidit.