Latin · ~7 min
1.23 to 1.27
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.23-27
Not analysed yet
21. Supradictus vero imperator denominavit filium suum Hlutharium, ut post obitum suum omnia regna quae tradidit ei Deus per manum patris susciperet, atque nomen haberet et imperium patris; ceteri filii ob hoc indignati sunt. 22. Ipso eodemque anno Bernhardus, filius Pippini ex concubina natus, per exhortationem malorum hominum extollens se adversus patruelem suum, voluit eum a regno expellere. Habebat enim impios consiliarios hinc inde. Quod audiens dominus imperator, perrexit de Aquis Grani palatio, pervenit Cavillonis civitatem, ubi obviam ei venit Bernhardus cum consiliariis suis impiis, et sese repraesentabant et commendati sunt. Imperator vero celebravit ibidem natalem Domini. Inde revertens venit ad sedem suam Aquis Grani, et post pascha habuit conventum magnum populorum, et omnes investigavit infidelium nequissimas conspirationes huius rei. Inventi sunt autem nonnulli in hac seditione esse lapsos ex utrisque Francorum et Langobardorum, qui omnes iudicati sunt ad mortem, praeter episcopos, qui postmodum depositi in confessione eorum facti sunt. Hoc fuit Anshelmus Mediolanensis, et Thedulfus Aurelianensis, et Wolvoldus Cremonensis. Illud iudicium mortale, quod ceteris factum fuerat, imperator exercere noluit; sed consiliarii Bernhardum luminibus privarunt, similiter et exhortatores suos Egittheum, Reginhardum, et Reginharium, qui erat filius filiae Hardrade, qui erat dux Austriae infidelissimus, qui iam dudum insurgere in dominum Karolum voluit et ei regnum minuere, qui eodem supplicio ipse deputatus est, sicut filiae suae filius sustinuit cum consentaneis suis. 23. Tertio die post amissionem luminum Bernhardus obiit. Quod audiens imperator, magno cum dolore flevit multis temporibus, et confessionem dedit coram omnibus episcopis suis, et iudicio eorum paenitentiam suscepit propter hoc tantum, quia non prohibuit consiliariis suis hanc debilitatem agere. Ob hanc causam multa dedit pauperibus propter purgationem animae suae. 24. Eodem tempore iussit fratres suos tonsurare, Druogonem, Hug et Theodoricum, discordiam ad mitigandam, et liberalibus disciplinis iussit instrui, quos postmodum honorifice constituit, Druogoni episcopatum dedit, et Hugoni coenobia multa.