Latin · ~8 min
1.28 to 1.33
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.28-33
Not analysed yet
25. Tunc perrexit dominus imperator partibus Britanniae cum exercitu, et ibi Murcomannus dux eorum interfectus est, et omnem terram illam suae dicioni subegit. Inde regrediens invenit Irmingardam reginam febricitantem, quae non post multos dies obiit in pace. 26. Sequenti vero anno accepit filiam Hwelfi ducis sui, qui erat de nobilissima progenie Bawariorum, et nomen virginis Iudith, quae erat ex parte matris, cuius nomen Eigilwi, nobilissimi generis Saxonici, eamque reginam constituit. Erat enim pulchra valde. Eodem anno Ingilenheim in villa regia generale placitum suum inibi habuit. 27. Sequenti anno exercitum suum misit adversus orientales Sclavos, quorum dux nominabatur Liduit, quem in fuga verterunt et terram illam vastaverunt. Inde regredientes venerunt domum. 28. Sequenti anno habuit placitum suum generale, et ibi Hlutharius, filius suus primogenitus ex regina Irmingarda, suscepit in coniugium filiam Hugi comitis, qui erat de stirpe cuiusdam ducis nomine Etih, qui erat timidus super omnes homines. Sic enim cecinerunt ei domestici sui, ut aliquando pedem foris saepe ponere ausus non fuisset. Iam tunc imminebat ei infidelitas, quam per suggestionem supradicti soceri sui et aliorum iniquorum multorum ostendit in patrem. Inde regrediens Hlutharius venit Wormaciam cum uxore. 29. Sequenti anno habuit generale placitum suum Attiniaco palatio. Inde direxit filium suum Hlutharium cum coniuge Irmingarda in Italiam. Dominus vero imperator perrexit inde, venit Franchonovurt, ibique natalem Domini celebravit. 30. Postea misit legatos suos, Adalungum venerabilem abbatem et presbyterum, et Hunfridum qui erat dux super Redicam partibus Romae, propter quandam insolentiam quam Romanus populus super Romanum pontificem Pascalem dixit, imputantes ei, quod nonnullorum homicida fuisset. Qui supradictus pontifex cum iuramento purificavit se in Lateranensi patriarchio coram supradictis legatis et populo Romano, cum episcopis XXXIV, et presbyteris et diaconibus quinque. Illis missis abeuntibus, statim supradictus papa obiit, cuius funus Romanus populus in ecclesia beati Petri apostoli humari noluit, antequam Eugenius papa post eum successit, et ipse iussit sepelire corpus eius in loco quem ipse vivus construxerat.