Latin · ~12 min
1.41 to 1.45
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.41-45
Not analysed yet
38. Sequenti vero anno imperator in palatio Theodonis erat cum filiis suis Hluthario et Hludowico: et ibi supradictus dux venit Bernhardus, et purificavit se de supradicto stupro, postquam nullus inventus est, qui ausus fuisset cum armis supradictam rem ei imponere. 39. Alio vero anno post pascha auditum est, quod aequivocus filius eius cum consilio Hlutharii voluisset visitare patrem in hoste, et venit usque ad monasterium sancti Nazarii, et modico tempore ibi residens, usque dum pater eius Magontiam veniens, et coadunato exercitu secutus est eum. Filius vero eius supradictus revertens domum, et exspectavit adventum patris, et voluit se defendere. Pater vero veniens, iussit eum venire ad se; quem benigne suscipiens, habuerunt colloquium pacificum, et non post multos dies cum magno amore diviserunt se. Filius domi sedebat, et pater reversus est in Franciam. 40. Cum ergo venit ad palatium Franchonovurt, ibi obviam ei venit Hlutharius filius eius, postulans patrem, ut semet ipsum purificare licuisset, quod nec per voluntatem eius, nec per exhortationem eius frater ullam molestiam patri fecisset: et quam verum hoc sit, nonnullis est cognitum. 41. Interim quo rex ibidem manebat, auditum est, quod Pippinus filius eius commotionem patri fatere voluisset. Qui concite perrexit Limodiam civitatem obviam eius, iussit ire filium cum uxore et liberis in Franciam. In primis audiens imperium patris, incipiebat ire usque ad Theotuadum palatium; inde revertens perrexit in Aquitaniam: imperator inde revertens, venit Aquis ad sedem suam, et fuit ibi non multum tempus. Inde regrediens, venit Wormaciam civitatem ante sanctum tempus quadragesimae. 42. Post pascha audivit, ut iterum filii sui ad eum venire voluissent non pacifice: qui congregavit exercitum, perrexit obviam eis usque in magnum campum qui est inter Argentoriam et Basilam, qui usque hodie nominatur Campus Mendacii, ubi plurimorum fidelitas exstincta est. Filii autem eius perrexerunt obviam ei cum Gregorio papa Romano; et quicquid postulabant, nihil eis pater consentiens. Non post multos dies venerunt ad colloquium imperator et supradictus pontifex; qui non diu loquentes, honoravit eum pontifex imprimis magnis et innumeris donis. Postquam uterque rediit ad tabernaculum, misit imperator dona regalia per Adalungum venerabilem abbatem atque presbyterum supradicto pontifici. Tunc consiliati sunt nonnulli, ut imperatorem derelinquerent, et ad filios eius pervenirent, imprimis qui eum antea offendebant; ceterisque sequentibus, quadam nocte pars maxima dimisit eum, et tentoria eorum relinquentes pervenerunt ad filios. In crastinum aliqui qui remanserant, venerunt ad imperatorem, quibus praecepit dicens: Ite, ait, ad filios meos. Nolo ut ullus propter me vitam aut membra dimittat. At illi infusi lacrimis recedebant ab eo. Iam tunc separatam habebant uxorem suam ab eo, cum iuramento confirmantes, ut nec ad mortem nec ad debilitationem eam habere desiderarent. Qui statim miserunt partibus Italiae in civitatem Tartunam, ibi eam habentes. Non multo tempore postea susceperunt patrem, et duxerunt eum cum illis; quod facto, diviserunt se ibi; Pippinus perrexit in Aquitaniam, Hludowicus in Bawariam.