Latin · ~10 min
1.34 to 1.40
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.34-40
Not analysed yet
31. Anno sequenti imperator perrexit alia vice in Britanniam, et omnem terram illam magna plaga vastavit propter infidelitatem eorum. 32. Alio anno erat Aquis palatio cum magno exercitu, et ibi venerunt legati Bulgarorum portantes dona: quos benigne suscipiens, dimisit ire ad propria. 33. Sequenti vero anno erat in palatio regio Ingilenheim, et ibi ad eum venit Heriolt de Danais, quem dominus imperator elevavit de sacro fonte baptismatis, et uxorem eius elevavit de fonte domina Iudith augusta. Tunc dominus imperator magnam partem Fresonum dedit ei, et honorificis donis ornavit eum, et cum legatis suis dimisit eum ire cum pace. 34. Alio anno direxit exercitum suum obviam Sarracenis. Sequenti anno so perrexit de Ingilenheim, post generale placitum suum pervenit ad Commarciacum. 35. Alio anno venit Wormatiam, ubi et Karolo filio suo, qui erat ex Iudith augusta natus, terram Alamannicam, et Redicam, et partem aliquam Burgundiae, coram filiis suis Hluthario et aequivoco suo tradidit; et illi inde indignati sunt una cum Pippino germano eorum. 36. Alio vero anno perrexit dominus imperator de Aquis Grani palatio, pervenit ad Compendium, ibique venit obviam ei Pippinus filius eius cum magnatis primis patris sui, Hilduvino archicapellano, et Iesse Ambianensi episcopo, Hug et Matfrido, Elisachar abbate, Gotefrido, et multis aliis perfidis, et voluerunt dominum imperatorem de regno expellere; quod prohibuit dilectus aequivocus filius eius. Supradicti impii obicientes ei multa contraria, quod impium est fari vel credi. Dixerunt Iudith reginam violatam esse a quodam duce Bernhardo, qui erat de stirpe regali, et domini imperatoris ex sacro fonte baptismatis filius, mentientes omnia; suscipientes reginam Iudith, eamque vi velantes et in monasterium mittentes, et fratres eius Chuonradum et Ruodolfum tondentes et in monasterio mittentes. 37. Ipso eodemque anno pervenit dominus imperator ad Niwimagun castrum, quod situm est super fluvium quod dicitur Walum: et multitudo hominum ex omnibus regnis suis venit ad eum, inter quos venerunt supradicti adversarii eius, et superaverat eos dominus imperator, et divisit eos atque commendavit. Et Hlutharius filius eius cum iuramento fidelitatem promisit, ut post hoc numquam talia committere debuisset. Et ibi Iesse iusto iudicio episcoporum depositus est. Ibi fuit aequivocus filius eius, qui in omnibus laboribus patris adiutor eius exstitit. Inde venit dominus imperator Aquis ad sedem suam, et supradicta coniux venit ibi obviam ei, quam honorifice suscepit, iubente Gregorio Romano pontifice cum aliorum episcoporum iusto iudicio.