Latin · ~9 min
1.48 to 1.56
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.48-56
Not analysed yet
Infelix Theseus, Flegiasque miserrimus omnes Admonet, et magna testatur voce per umbras: Discite iustitiam moniti et non temnere Divos. Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem Imposuit, fixit leges pretio atque refixit. Quid possum tibi amplius dicere? Nec si linguam habuissem ferream et labia aenea, omnes nequitias tuas explanare nec enumerare potuissem. Sed si aliquis fuisset, qui poetico carmine omnia facinora tua rimari voluisset, forsitan Smirnamum vatem, vetustum Homerum, Mincianumque Maronem cum Ovidio superare potuisset. Sed temptatio piissimi principis, quam pertulit a nequissimis, nihil ob aliud fuisse creditur, nisi ut probaretur eius bonitas, sicut et patientia beati Iob. Sed magna discrepatio erat inter persecutoribus utriusque. Qui beato Iob insultabant, reges fuisse leguntur in libro beati Tobiae: qui istum vero maxime affligebant, legales servi eius fuerunt ac patrum suorum. 45. De Compendio postea duxerunt piissimum principum ad Aquis Grani palatium. Hoc audiens aequivocus eius filius, recessit a Bawaria magno dolore compulsus ob iniuriam patris. Qui veniens ad palatium Franchonovurt, statim inde direxit legatos suos Gozbaldum abbatem et presbyterum et Morhardum palatinum comitem, postulans et imperans, ut erga patrem humaniorem exhibere sententiam. Quod frater eius Hlutharius benigne non susceperat. Postquam illi legati reversi sunt, statim alios destinavit ad patrem, qui prohibiti sunt ne eum viderent. 46. Postea perrexit Hlutiarius de Aquis Grani palatio, pervenit Magontiam, ubi obviam venit ei frater, et colloquium inaequale habuerunt ibi propter hoc, quia omnes quos Hlutharius habebat secum, adversarii erant patris sui iniuste; quos autem Hludowicus habebat secum, fideles erant patri suo ac sibi. Inde revertens Hlutharius venit Aquis palatium, celebravitque natalem Domini adhuc clauso patre. 47. Post sanctum diem epiphaniae iterum Hludowicus misit legatos suos ad patrem, Grimaldum venerabilem abbatem atque presbyterum et Gebaardum nobilissimum atque fidelissimum ducem. Qui venientes Aquis, consensit eis Hlutharius, ut viderent patrem cum insidiatoribus, quorum unus vocabatur Othgarius episcopus, alter vero Righardus perfidus. Venientes legati ad conspectum principis, humiliter prosternentes se pedibus eius. Post haec salutaverunt eum ab aequivoco filio suo. Secreta vero verba noluerunt ei indicare propter insidiatores praesentes, sed aliquo motu signorum fecerunt eum intellegi, ut aequivocus eius hoc consentire noluisset supplicium patris.