Latin · ~8 min
1.57 to 1.60
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.57-60
Not analysed yet
48. Illis missis abeuntibus, statim Hlutharius compellens patrem, ut cum eo iret iterum ad Compendium, qui consentiens filio perrexit cum eo. Hoc audiens aequivocus filius eius, coadunata multitudine secutus est eos; qui cum non longe esset ab eis, Hlutharius dimisit patrem, et recessit ab eo cum consiliariis suis impiis. Aequivocus vero filius eius pervenit ad eum, et honorifice suscepit eum, et reduxit iterum ad Aquis ad sedem suam, et Deo iubente restituit eum in regnum et in locum suum. Et ibi pariter sanctum pascha Domini celebraverunt. Hoc audiens Ebo, statim fugam iniit; qui comprehensus, coactus perductus est ad praesentiam principis, qui commendavit eum ad custodiendum. 49. Eodem anno, qui est annus regni eius XXI. ,omnibus indulgentiam praestitit, qui eum coacti reliquerunt. Et hoc non fuit ei et onerosum vel grave, qui est piissimus imperatorum, quod antea pepercit inimicis suis, implens illud evangelicum praeceptum, quo dictum est: Dimittite, et dimittetur vobis. Praemium bonum et magnum praeparat ei, qui hoc praeceptum constituit: Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit; et qui sponte correptiones Domini non suscipit, filius eius fieri non poterit. 50. Sed summopere praecavendum est, ne amplius fiat, ut servi sint consiliarii sui; quia si possunt, hoc maxime construunt, ut nobiles opprimant, et eos cum vilissima propinquitate eorum exaltare studeant. Hoc non condecet sanctae dignitati suae, hoc raro contigerat temporibus sanctae memoriae genitoris sui, ut aliquis de talibus ad honorem conscendit. Hunc maxima disciplina perdocuit, ne superbire inciperet. Hoc exemplum nunc exercere maximum opus est. Quando in temptatione sua erat mitissimus principum, hi tales tam molesti ei fuerunt, qui eis immeritis omnem benignitatem exhibuit. Quid subiectis faciant, nulli interrogandum opus est. 51. Postquam praevaluit imperator, misit fideles legatos suos partibus Italiae, ut reducerent coniugem suam saepe mendaciis afflictam. Qui venientes susceperunt eam honorifice, et perduxerunt eam cum iucunditate et laetitia ad praesentiam principis, qui erat tunc temporis in Aquis Grani palatio.