Latin · ~8 min
1.66 to 1.68
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.66-68
Not analysed yet
55. Post eos venit Hlutharius ubi erat imperator, pater eius, sedens in papilione suo, quod erat extensum in altum valde in campo magno, ubi eum exercitus omnis contemplari potuit, et filii eius fideles steterunt iuxta eum. Tunc veniens Hlutharius cecidit ad pedes patris, et post eum socer eius Hug timidus. Tunc Matfridus, et ceteri omnes qui primi erant in facinore illo, postquam surrexerunt de terra, confessi sunt se valde deliquisse. Post haec iuravit Hlutharius patri suo fidelitatem, ut omnibus imperiis suis oboedire debuisset, et ut iret in Italiam et ibi maneret, et inde non exiret nisi per iussionem patris. Tunc iuraverunt et ceteri. Post haec piissimus princeps indulgentiam dedit eis, si hoc iuramentum conservarent. Dimisit eos habere patrimonia et omnia quae habebant, praeter quod ipse manu propria tradidit eis. Diviserunt se ibi, et Hlutharius perrexit in Italiam cum consentaneis suis pessimis, et statim Matfridus, qui erat maximus incentor omnium illorum malorum, mortuus est et ceteri nonnulli. Hi vero qui remanserant, febre correpti sunt. 56. Imperator vero inde regrediens, venit ad palatium Theodonis, et ibi totam hiemem peregit. Post natalem Domini altero anno habuit conventum magnum populorum, et ibi Ebo turpissimus rusticus venit, quem ibi episcopi firmiter movere non ausi sunt, timentes ut eorum proditor exsistere debuisset. Et ideo suaserunt eum, ut se concederet ministerium sacerdotale minime habere posse; quod et ita fecit, et ideo sic plane dimissus est. Quod adhuc omnino emendare opus est, quia melior est iustum iudicium sanctorum patrum exercere in eo, quam falsam pietatem sub obtentu religionis demonstrare. 57. Ipso eodemque anno perrexit imperator partibus Lugdunensium, ubi obviam ei venerunt filii sui Pippinus et aequivocus filius eius, qui adhuc imitator filiorum est suprascriptorum, qui natum iuniores fuerunt. Ibi sedebat imperator cum filiis suis, quousque legati in Italiam venerunt ad Hlutharium, et inde revertentes pervenerunt ad eum. Inde reversus est imperator, venit Aquis ad sedem suam: et Pippinus reversus est in Aquitaniam, et aequivocus imperatoris perrexit partibus Austriae.