Latin · ~12 min
1.61 to 1.65
Theganus, THEGANI VITA HLVDOWICI IMPERATORIS (9th century A.D.) 1.61-65
Not analysed yet
52. Hlutharius vero residens in civitate Cavillonum, ubi multa mala commiserat, expoliando ecclesias Dei, fideles patris sui, ubicumque eos comprehendere potuerat, praeter legatos tantum, martyres exhibuit. Insuper et sanctimonialis feminam, quae erat soror ducis Bernhardi, nomine Gerbirch, iussit in vase vinatico claudere, et proicere in flumen Ararim, de quo poeta canit: Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim. Ibi eam diu affligens, quousque exstinxit eam iudicio coniugum impiorum consiliariorum eius, implens psalmodicam prophetiam: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perversus. 53. Post hoc misit legatos suos imperator ad illum, Marachwardum venerabilem abbatem, cum ceteris fidelibus suis, cum epistulis exhortatoriis, quibus admonuit eum imprimis, ut recordatus fuisset omnipotentis Dei et mandatorum eius, ut averteret se a via sua prava, ut intellegeret quam districtum iudicium esset Dominum contemnere in praeceptis suis. Dicit enim Deus inter alia praecepta: Honora patrem et matrem, et: Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Hoc praeceptum non per prophetas mandavit neque per apostolos, sed ipse Deus scribendo observare praecepit, et quam grave sit hoc praetermittere, in libro Deutronomio postmodum ostendit dicens: Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus oboedire contempserit, apprehenderent eum, et ducent ad seniores civitatis illius et ad portam iudicii, dicentque ad eos: Filius iste noster protervus et contumax est, monita nostra audire temnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis; lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri. Et universus Israel audiens pertimescat. 54. Postquam Hlutharius locutus fuisset cum supradictis missis, legationem eorum grave ac dure suscepit, et minas eis promisit, quod adhuc non est impletum, neque postmodum fiet. Illi revertentes ab eo, venerunt ad imperatorem, nuntiantes ei omnia quae audierant. Inde pater eius ingemiscens, congregavit multitudinem copiosam, et perrexit post eum ubi audierat eum esse. Venerunt filii eius obviam ei, Pippinus ab occidente et aequivocus eius ab oriente, uterque cum magna multitudine ad obsequium patris. Cumque properarent Aurelianensium civitati, ubi erat Hlutharius prope cum seductoribus suis impiis, de quibus superius mentio facta est, noluit quiescere exhortationibus patris; sed quadam nocte elongavit se ab eo quasi fugiendo. Tunc imperator misit legatos suos post illum, Badaradum episcopum Saxonicum, et Gebehardum nobilissimum ac fidelissimum ducem, et Berengarium sapientem, propinquum suum. Qui venientes ad eum, statim supradictus episcopus praecepit ei cum edictu omnipotentis Dei sanctorumque omnium eius, ut se alienaret a societate impiorum seductorum eius, ut licuisset fideles imperatoris ostendere, si voluntas Dei esset, ut discordia eorum permaneret, an non. Post legationem episcopi supra nominati duces protulerunt quod eis imperatum fuerat. Quos statim rogavit ad modicum tempus egredi foras, et statim iterum revocavit, deprecans eos, ut ei consilium dedissent de omnibus actis suis. At illi instruxerunt eum, ut veniret ad misericordiam patris cum ceteris seductoribus, promittentes pacem. Et ille cum eis promisit venire. Inde regredientes legati venerunt ad principem, nuntiantes ei quae gesta erant.