Latin
13 to 26
Theganus, Theganus Rez. B 13-26
Not analysed yet
Ysaac duos filios habuit, sed iunior electus est. Iesse multos filios habuit, sed novissimus, qui erat pastor ovium, ad regni gubernacula super omnem Israel Deo iubente rex electus et unctus est, de cuius semine olim Christus promissus incarnari dignatus est. Hec et his similia enumerare longum est. (c. 4:) 〈Capitulum II. 〉Prefatus vero Lůdouuicus rex postquam ad virilem pervenit etatem, coniunxit sibi in matrimonium filiam nobilissimi ducis Ingerammi, qui erat filius fratris Růthgangi sancti pontificis. Supradictam vero puellam Irmigardam nomine consensu et consilio patris sui Karoli Lůdouuicus rex constituit reginam, ex qua adhuc patre superstite tres filios genuit, quorum primum nominavit Lotharium ,secundum Pippinum, tercium Lůdouuicum. (c. 5:) Imperator autem magnus Karolus bene atque utiliter regebat et diligebat regnum suum. Anno regni eius XLII. obiit Pippinus filius eius, anno etatis suę XXXIII. Sequenti etiam anno Karolus primogenitus eius vitam finivit. Solus vero Lůdovvicus ad regni gubernacula remansit. (c. 6:) 〈Capitulum III. 〉(I)mperator autem Karolus, cum intellexisset sibi diem exitus sui propinquare –senuerat enim valde –,vocavit filium suum Lůdowicum ad se; et cum omni exercitu, episcopis, abbatibus ,comitibus, locopositis habuit generale colloquium Aquisgrani palatio, pacifice et honeste eos ammonens, ut filio suo fidem servarent, interrogansque omnes a maximo usque ad minimum, si placuisset eis, ut nomen suum, id est imperatoris, filio suo Lůdouuico traderet. At illi pariter responderunt, se id velle atque multum sibi placere . Quo facto, in proximo die dominico ornavit se cultu regio et coronam inposuit capiti suo. Deinde pergens ad ęcclesiam, quam a fundamento construxerat, venit ante altare in eminentiori loco constructum et in honore Domini nostri Iesu Christi Saluatoris nostri consecratum, super quod auream coronam iussit poni. Et oratione completa, filium suum Lůdouuicum coram omni multitudine pontificum et optimatum suorum cępit alloqui, ammonens eum, inprimis omnipotentem Deum diligere et timere eiusque precepta in omnibus adimplere, ęcclesias Dei gubernare et a pravis hominibus defendere .