Latin
27 to 41
Theganus, Theganus Rez. B 27-41
Not analysed yet
Sororibus et fratribus suis, qui erant natu iuniores, et nepotibus atque propinquis omnibus indeficientem misericordiam semper impendere. Deinde sacerdotes ut patres honorare, populum ut filios diligere, impios et superbos in viam salutis coactos reducere, cenobia consolari, pauperum patrem fieri. Fideles ministros et Deum timentes constituere, qui munera iniusta odirent, nullum ab honore suo sine causa discretionis deponere, se ipsum omni tempore coram Deo et hominibus inreprehensibilem custodire. Postquam hęc verba et alia multa coram omnibus filio suo ostendisset, interrogavit eum, si obediens esse preceptis suis voluisset. At ille respondit, se libenter ei obedire velle. Tunc imperator iussit filium, ut coronam de altari levaret et capiti suo imponeret, ob recordationem omnium preceptorum, quę mandaverat ei. At ille iussionem patris implevit. Quo facto, audientes missarum sollempnia, redierunt ad palatium. Non post multos ergo dies magnis et innumerabilibus donis eum pater honoravit et in Aquitaniam abire permisit. Postea vero dominus imperator Karolus tenuit regnum et nomen suum honorifice, (c. 7:) nichil aliud cogitans, nisi orationibus et elemosinis vacare et libros corrigere. Sed et IIII ęvangelia Christi, quę pretitulantur nomine Mathei, Marci, Lucę et Iohannis, in ultimo ante finem vitę suę eum Grecis et Syris optime correxit. Sequenti vero 〈anno〉, qui est annus regni eius XLVI. ,mense ianuarii ,post balneum cepit dominus imperator febribus vexari. Cumque per dies singulos languor ingravesceret, nichil comedens neque bibens nisi modicum aquę ad recreationem corporis; septimo die cum laborare cepisset, iussit familiarissimum pontificem suum Hildibaldum adesse, ut cum oleo sancto perungeret eiusque dominici corporis et sanguinis sacramentis exitum muniret. His secundum ordinem peractis, die illo et nocte sequenti supervixit. In crastinum surgente aurora, extensa manu dextera signum sanctę crucis fronti inpressit atque pectus suum cum omni corpore signavit et sic in pace migravit ad Dominum, psallens hunc versum: „In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum".