Latin
156 to 172
Theganus, Theganus Rez. B 156-172
Not analysed yet
Igitur accipientes reginam Iudith, vi velaverunt et in monasterium miserunt, eiusque fratres Cunradum et Rudolfum tondentes in monasterium miserunt. (c. 37:) Eodem anno pervenit imperator ad Nouiomagum castellum, quod situm est super fluvium, qui dicitur Vvalum, multique ex omni regno suo venerunt ad eum, inter quos adfuerunt adversarii eius. Quos postquam superavit, divisit atque commendavit, et Lotharius filius eius cum iuramento fidelitatem ei promisit, ut post hęc numquam talia committeret. Ibique Iesse iusto iudicio episcoporum depositus est. Ibi fuit equivocus filius eius, qui in omnibus laboribus patris adiutor extitit. Inde rediit inperator Aquisgrani ad sedem suam et supradicta coniunx venit ei obviam ibi, quam honorifice suscepit, iubente Romano pontifice cum aliorum episcoporum iusto iudicio. (c. 38:) 〈Capitulum〉 XV. Sequenti anno imperator in palatio Theodonis erat cum filiis Lothario et Lvdevvico, ibique supradictus dux Bernardus venit atque, postquam nullus ausus est ei supradictum crimen de regina cum armis inponere, sacramento se purificavit . (c. 39:) 〈Capitulum〉 XVI. Alio anno post pascha auditum est, quod equivocus eius consilio fratris sui Lotharii voluisset visitare patrem inhoneste, et venit usque ad monasterium sancti Nazarii ibique modico tempore resedit, donec pater Magontiam veniret. Et coadu(na)to exercitu eum filius secutus est. Sed revertens domum exspectavit adventum patris et voluit se defendere. Pater vero veniens iussit eum venire ad se. Quem benigne suscipiens, habuerunt pacificum colloquium, et non post multos dies cum magno amore pater filium relinquens reversus est in Franciam. (c. 40:) Cum ergo venisset ad palatium Francconofort ,venit ei obviam filius eius Lotharius, postulans patrem, ut sibi se purificare licuisset, quod non voluntate sua ullam molestiam patri fecisset. Et quam verum sit, multis est cognitum. (c. 41:) Dum rex ibi maneret, dictum est, quod Pippinus filius eius aliquam motionem facere voluisset.