Latin
173 to 189
Theganus, Theganus Rez. B 173-189
Not analysed yet
Qui concito perrexit Limodiam civitatem obviam ei et iussit filium ire cum uxore et liberis in Frantiam. Inprimis audiens imperium patris, ivit usque Theothuadum palatium. Inde revertens pater perrexit in Aquitaniam, ibique non diu manens reversus est Aquisgrani ad sedem suam. Inde exiens venit Vvormatiam civitatem ante tempus sanctę quadragesimę. (c. 42:) Postea audiens, quod iterum filii sui venirent ad eum non pacifice, congregavit exercitum et perrexit obviam illis usque in campum magnum, qui est inter Argentinam et Basileam, qui usque hodie vocatur Campus–Mendatii, ubi multorum fidelitas extincta est. Filii autem eius perrexerunt ei obviam cum Gregorio papa Romano, et quicquid postulaverunt, nichil eis pater consensit . Deinde imperator cum papa colloquium habuit, quem idem papa magnis et innumeris donis honoravit, a quo et ipse regaliter honoratus ad pontificatum suum rediit. Tunc consiliati sunt nonnulli ad invicem, ut derelinquentes imperatorem filiis eius se subderent. Illi maxime, qui eum antea offenderant, cęteris sequentibus. Quadam nocte pars maxima dimisit eum et tentoria eorum relinquentes venerunt ad filios eius. In crastinum illi, qui remanserant, venerunt ad imperatorem; quibus precepit dicens: „Ite ad filios meos. Nolo ut pro me quisquam vestrum membra perdat vel vitam". Illi vero lacrimis infusi recesserunt ab eo. Iam enim uxorem suam ab eo separaverant, confirmantes cum iuramento, quod nec ad mortem nec ad debilitatem eam habere desiderarent. Quam statim miserunt partibus Italię in civitatem Tartunam, ibi retinentes non multo tempore. Deinde filii quasi hostes patrem capientes secum abducunt. Quo scelere perpetrato, Pippinus perrexit in Aquitaniam, Ludovvicus in Baiowariam, (c. 43:) Lotharius vero patrem secum abducens, venit ad Compendium palatium ibique valde afflixit eum cum episcopis et cęteris iniquis, rogantibus eum, ut iret in monasterium essetque ibi ad vitę presentis terminum.