Latin
190 to 207
Theganus, Theganus Rez. B 190-207
Not analysed yet
Sed ille consilio eorum assensum prebere noluit. Omnes inde episcopi molesti erant illi, maxime illi, quos ex vilissima conditione servili iam exaltaverat, atque hii, quos barbaris nationibus ad tantum culmen provexerat. (c. 44:) Igitur facto consilio, unum crudelissimum scilicet 〈Ebonem Remensem〉 episcopum, qui ex stirpe originalium servorum descenderat, eligentes, ei imperatorem commiserunt, ut eum inmaniter affligeret, cum conf inctionibus cęterorum. Inaudita locuti sunt, inaudita fecerunt, quotidie imperantes ei. Abstulerunt ei gladium de femore suo, induentes eum cilicio. Tunc inpletum est epilogium Iheremię dicentis: Servi dominati sunt nostri. O episcope, qualem remunerationem reddidisti ei! Fecit te enim rex liberum, non nobilem, quod impossibile est. Ipse vestivit te purpura et pallio, tu eum cilicio! Ille te inmeritum perduxit ad pontificium, tu eum falso iudicio a patrum suorum conatus es deponere solio! Crudelis, cur non intellexisti dominicum preceptum ,quia non est servus super dominum? Contempsisti precepta apostoli, qui ad tercium cęlum raptus est, ut inter angelos disceret, quid hominibus imperaret. Sic enim ipse precepit: Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam discolis. Hęc est enim gratia. Tu vero nec Deum timuisti, nec regem honorasti. Si unusquisque gratiam Dei adipisci talia inplendo poterit profecto, qui talia non fecerit, ira Dei super eum manebit. Quis pessime tuus fuit consiliarius aut doctor tuus, nisi ille, qui est caput superbię, qui dicebat Deo creatori suo: Hęc omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me? O Domine Iesu Christe, ubi erat angelus tuus, qui omnia primogenita Egipti una nocte delevit, et ille, qui in castris Assyriorum sub Sennacherib rege iniquo una nocte CLXXXV milia exstinxit perfydorum ,aut ille, qui Herodem iuniorem concionantem percussit, ita ut mox scateret vermibus?