Latin
264 to 281
Theganus, Theganus Rez. B 264-281
Not analysed yet
Lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur, et auferetis malum de medio vestri, ut universus Israel pertimescat. (c. 54:) Hanc legationem patris ut Lotharius audivit, dure suscepit minasque legatis promisit, quod adhuc non est inpletum. Illi revertentes ad imperatorem, nuntiaverunt ei, quę viderant vel audierant. Unde pater ingemiscens multitudinem copiosam congregavit et, ubi eum audierat esse, perrexit. Venerunt filii eius obviam ei, Pippinus ab occidente et equivocus eius ab oriente, uterque ad obsequium patris cum multo agmine. Cumque Aurelianensium propinquarent civitati, ubi erat Lotharius cum seductoribus impiis, noluit adquiescere exhortationibus patris, sed sequenti nocte elongavit se ab eo quasi fugiendo. Tunc imperator misit legatos post illum. Qui cum venissent ad eum, statim supradictus episcopus precepit ei ex parte omnipotentis Dei et omnium sanctorum, ut se alienaret a societate impiorum et ut licuisset fidelitates imperatoris ostendere, si voluisset Deus, ut discordia eorum permaneret an non. Post legationem episcopi duces, quod eis imperatum fuerat, protulerunt. Quos paululum foras egredi rogavit moxque eos revocari iussit, deprecans, ut sibi consilium darent. At illi instruxerunt eum, qualiter cum suis seductoribus ad misericordiam veniret, pacem eis promittentes. Et spopondit se cum suis venturum. Legati inde regredientes venerunt ad imperatorem, quę gesta sunt nunciantes. (c. 55:) Nec mora, Lotharius legatos patris prosequutus cum suis venit ad misericordiam patris. At imperator tam filiorum quam suo vallatus milite, residebat in papilione in cuiusdam montis extenso cacumine, ut honor et dignitas illius videretur ab omnibus. Quem conscendens Lotharius, patris prosternitur pedibus, post quem socer eius timidus, deinde Matfridus atque omnes alii, qui vi perpetrato facinore erant socii. Postquam principis iussione de terra surrexere ,confessi sunt se graviter deliquisse. Post hęc Lotharius fidelitatem patri iuravit, promittens se imperio eius in omnibus velle obedire et usque ad satisfactionem, quod pater preciperet ,exilium subire.