Latin
282 to 294
Theganus, Theganus Rez. B 282-294
Not analysed yet
Tunc et cęteri iuraverunt, quibus imperator piissimus, ut hoc iuramentum servarent ulterius, indulgentiam dedit omnibus. Concessit eis habere patrimonia et quę habebant omnia, preter quod dedit eis ipse manu propria. Deinde Lotharius iussione patris perrexit in Italiam cum consiliariis iniquis, et mox Matfridus illorum malorum incentor maximus cum cęteris nonnullis subita morte interiit, alii, qui remanserant, doloribus febrium quotidie laborabant. (c. 56:) Imperator vero inde regrediens ad palatium Theodonis venit ibique totam hiemem peregit. Alio anno conventum magnum habuit populorum, inter quos Ebo turpissimus, non episcopus, sed rusticus, affuit, quem alii episcopi de loco suo promovere non ausi sunt, timentes, ne eorum proditor existeret. Suaserunt ergo imperatori, ut ministerium sacerdotale non auferret ei. Quibus imperator consensit. Et ideo sic dimissus est, quod adhuc emendare opus est, quia melius est, sanctorum patrum iudicium in eo exercere, quam falsam pietatem sub obtentu religionis demonstrare. (c. 57:) Eodem anno perrexit imperator in partes Lugdunensium, ubi obviam ei venerunt filii eius Pippinus et Ludovvicus, ibique supplicatione eorum legatos direxit in Italiam ad Lotharium, prestolans eos cum filiis, donec redirent ad eum. Inde reversus imperator venit Aquisgrani ad sedem suam, Pippinus reversus est in Aquitaniam, equivocus eius in Austriam. (c. 58:) Eo tempore in ipso itinere obiit Berengarius dux sapiens et fidelissimus, quem imperator cum suis omnibus multis planxit diebus. Iste est annus XXIII. imperii domni Luthouuici imperatoris piissimi, quem protegere et conservare diu in hoc seculo feliciter commorantem et post hanc vitam temporalem perducere dignetur ad omnium sanctorum suorum societatem, qui est benedictus in secula. Amen.