Latin
70 to 82
Theganus, Theganus Rez. B 70-82
Not analysed yet
Qui cum sibi in campo magno Remensi obviam venissent, descendit uterque de equo. At rex toto corpore tercia vice prosternens se coram pontifice, salutavit eum his verbis dicens: „Benedictus, qui venit in nomine Domini. Deus Dominus et illuxit nobis". Et respondit pontifex: „Benedictus Dominus Deus noster, qui dedit oculis nostris videre secundum David regem". Amplexantes ergo se et osculantes pacifice, ad ęcclesiam perrexere. Cumque diu orassent, erexit se pontifex et excelsa voce cum omni clero fecit ei laudes regales, (c. 17:) et postea honoravit eum magnis muneribus et multis, et reginam Irmigardam omnesque optimates et ministros eius. Atque in proxima die dominica in eadem ęcclesia ante missarum sollempnia coram clero et omni populo consecravit eum et unxit in imperatorem, et coronam auream mirę pulchritudinis preciosis gemmis ornatam, quam secum attulerat, capiti eius inposuit, et Irmigardam reginam appellavit augustam posuitque coronam auream super caput eius. Quamdiu papa mansit, de utilitate sanctę ęcclesię cum imperatore colloquium habuit. Ergo dominus imperator postquam cum magnis et innumerabilibus donis tripliciter, quam ab eo suscepisset, honorasset, sicut semper agebat magis tribuens quam accipiens, dimisit eum in pace cum legatis suis Romam redire, mandans eis ubique honestum servitium sancto pontifici exhibere. (c. 18:) Qui beatus pontifex Romam veniens, post parvum tempus obiit, et cuius esset sanctitatis, omnibus innotuit in multis miraculis. Hinc etiam successit papa Paschalis. (c. 19:) Ergo dominus imperator Aquisgrani palatium remeans, sacris de die in diem replebatur virtutibus, quas enumerare non sufficimus. 〈Capitulum VIII. 〉Descriptio stature et compositionis membrorum et Habitus domini Ludouuici imperatoris. Erat preterea dominus imperator statura mediocris, oculis magnis et claris, vultu lucido, naso longo et recto, labiis non nimis densis, pectore forti, scapulis latis, brachiis fortissimis, ita ut nullus ei in arcu vel lancea sagittando equipperare posset.