Latin
55 to 69
Theganus, Theganus Rez. B 55-69
Not analysed yet
(c. 12:) Eodem tempore venit Bernardus filius fratris sui Pippini et seipsum sibi in obsequium contulit atque fidelitatem cum iuramento promisit. Quem Lůdouuicus rex libenter suscipiens ,magnis et honorificis muneribus honoravit atque iterum incolumem ad Italiam redire permisit. (c. 13:) Deinde predictus princeps misit legatos per omnia regna sua inquirere, si cui aliqua iniusticia facta fuisset; et si quem invenissent, qui hoc dicere voluisset et cum verissimis testibus comprobare potuisset, statim cum eis in presentiam eius veniret. Qui egressi invenerunt innumeram multitudinem oppressorum ,aut ablatione patrimonii, aut expoliatione libertatis, quod iniqui ministri, comites et locopositi per malum ingenium exercebant. Omnia hęc mala, quę in diebus patris sui per iniquorum ministrorum manus facta fuerant, iam dictus princeps destruens, patrimonia oppressis reddidit, iniuste ad servitium inclinatos absolvit et omnibus precepta facere iussit atque propria manu cum subscriptione firmavit. Fecit autem 〈hoc〉 tempore longo. (c. 14:) Capitulum VI. Alio anno regni sui habuit generale placitum in partibus Saxonię et ibi multa bona constituit. Ibi etiam legatio Danorum ad eum cum omnibus, quę in circuitu erant paganorum nationibus, venit pacem postulans. Quibus rex benigne annuens, postquam in illis partibus regni sui confirmavit confinia, ad sedem suam Aquisgrani rediit ibique annum transegit. (c. 15:) Capitulum VII. Anno sequenti contra Suauos in oriente positos exercitum direxit, quos valde oppressit et victor Deo donante existens ,cum suis ad propria remeavit. (c. 16:) Eodem anno papa Romanus Leo obiit, cui Stephanus in episcopatu successit. Qui beatus pontifex statim populum Romanum congregans fidelitatem cum iuramento regi Lůdouuico promittere fecit, mandans ei per legatos, quod eum videre vellet, quonam locorum ei placuisset. Quod rex Ludovvicus audiens, magno repletus gaudio cepit gaudere, et statim ministros dirigens servitia sancto pontifici iussit preparari; ipse vero post eos obviam illi processit.