Latin
Book 1, lines 1.1.109-1.1.120
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.109-120
Not analysed yet
CTh. 1. 5. 5
Impp. constantius et constans aa. ad taurum praefectum praetorio. inter cetera solita perpetrari plerique dividere arbitrio suo annonarias species deteguntur, quod nulli omnino fas est praeter sublime fastigium praefecturae. nullus igitur iudex sine auctoritate tua in speciebus annonariis erogandis habeat facultatem. dat. xv k. aug. mediolani arbitione et lolliano conss. (355 iul. 18).
CTh. 1. 5. 6
Idem aa. musoniano praefecto praetorio. nullum patimur praefectorum in aliena dioecesi emolumenta annonaria erogare. dat. vii id. iun. haerbillo datiano et cereale conss. (358 iun. 7).
CTh. 1. 5. 7
Idem aa. musoniano praefecto praetorio. citra nostra praecepta nulli annonas cognoscas esse praebendas. dat. iiii id. iun. mediolani indictione xv. (357 [358] iun. 10).
CTh. 1. 5. 8
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad marinum praefectum urbi. ex eorum corpore atque ordine, qui sacris cognitionibus praesunt propriamque apparitionem hanc potissimum sustinent, ut speciali officio eminentiae tuae iudiciis obsecundent, cum interposita in aliis iudiciis provocatione definiendi negotii suscipiant curam, eos, qui ad proximatum perveniant vel militiae ordine vel exercitationis merito, deligere debebis, submotis ceteris, quos extra sortem positos et aliunde venientes secreto ordini non oportet adiungi. dat. vii id. mart. valente vi et valentiniano ii aa. conss. (378 mart. 9).
CTh. 1. 5. 9
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. tatiano praefecto praetorio. si quos iudices corpore marcentes et neglegentes desidiae somniis oscitantes, si quos servilis furti aviditate degeneres vel similium vitiorum labe sublimitas tua reppererit involutos, in eos vindictam publicae ultionis exaggeret et amotis vicarios subroget, ut ad nostrae mansuetudinis scientiam non crimina, sed vindicta referatur. dat. vi. non. mart. mediolano timasio et promoto conss. (389 mart. 2).
CTh. 1. 5. 10
Idem aaa. addeo comiti et magistro utriusque militiae. de ordinario iudice semper illustris est cognitio praefecturae, licet militari viro ab eo facta fuerit iniuria. dat. prid. id. ian. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss. (393 ian. 12).