Latin
Book 1, lines 1.1.102-1.1.108
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.102-108
Not analysed yet
CTh. 1. 5. 2
Idem a. ad maximum praefectum praetorio. qui de statutis praesidalibus conqueruntur, cum ea in detrimentum legum prolata arbitrantur, ad tuae auctoritatis iudicium pervenire faciant, ut fractis atque convulsis quae perperam inpressa sunt ne nomen quidem sententiae possint retinere. dat. xii k. feb. constantio et maximo conss. (327 [?] ian. 21).
CTh. 1. 5. 3 [=brev. 1. 5. 1]
Imp. constantinus a. ad bassum pf. p. super his, qui a praeside vel a quolibet alio iudice sententiam dictam infirmari deposcunt, sub eo fine sublimitatis tuae succedat examen, ut, si internis negotii usquequaque decursis ex evidenti claruerit, sententiam a iure iustitiaque discedere, ea penitus explosa, controversia de aequitate terminum capiat. quod si consentanea sit legibus iam prompta* sententia, eius pronuntiationis improbus oppugnator, si patrimonio circumfluit, biennio in insulam relegatione plectatur, eiusque bonorum media portio fiscalibus compendiis addicta cedat: quod si agrestis vitae sit aut etiam egentis, ad biennii tempus in metallum detrudendus est. quam legem in annotationibus quoque nostris de iterando post sententiam iudicio custodire debebis. dat. xiii. kal. nov. basso et ablavio coss.
interpretatio. quicumque* causa dicta discussoque negotio a quocumque* fuerit superatus et hanc ipsam litem postea reparare tentaverit, si pro ipso, qui antea addictus est, fuerit legibus lata sententia, prius iudicium non valebit. nam si et apud alium iudicem fuerit superatus, si digna idoneaque persona est, biennio in exsilium deputetur, et medietatem facultatum suarum fiscus acquirat. si vero indigna et pauperior persona est, in metallum biennio deputetur
CTh. 1. 5. 4
Imp. constantius a. ad leontium praefectum praetorio. moneantur iudices, qui provocationes vitantes sub praetextu relationis differunt causas civiles, coepta negotia terminare, ut, si quis appellandum crediderit, in auditorio sacro aput auctoritatem tuam vel eos, qui de appellationibus iudicant, negotium audiatur. dat. iii k. aug. constantio iii et constante ii aa. conss. (342 iul. 30).