Latin
Book 1, lines 1.1.140-1.1.147
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.140-147
Not analysed yet
CTh. 1. 6. 6
Idem aa. ad praetextatum praefectum urbi. illustris sinceritas tua quasi in speculis tuebitur, quemadmodum singuli, quibus intra urbem romam publicum munus iniungimus, credito sibi famulentur officio: et si aliquis indignum administratione se gesserit, referre non differat, ut veritate comperta continuo alium idoneum vel tuae celsitudinis testimonio vel nostro dirigamus arbitrio. dat. xii k. oct. novo mansione valentiniano et valente consul. (368 sept. 20).
CTh. 1. 6. 7
Imppp. valens, gratianus et valentinianus aaa. ad rufinum praefectum praetorio. suis partibus annonae praefectura moderatur, sed ita, ut ex veterum more praefecto urbis per publicum incedente honoris eius et loci gratia expensio panis habeatur. eatenus tamen praefecturam annonae cedere volumus dignitatis fastigio, ut curandi partibus non cedat. neque tamen apparitoribus urbanae praefecturae annonarium officium inseratur, sed apparitorum aemulatione secreta ministerio suo annonae praefectura fungatur, non ut potentiae subiecta, sed ut negotii sui diligens tantumque se a contemptu vindicans, quantum non pergat in contumeliam superioris. praefectura autem urbis cunctis, quae intra urbem sunt, antecellat potestatibus, tantum ex omnibus parte delibans, quantum sine iniuria ac detrimento alieni honoris usurpet. dat. iii id. iul. valente v et valentiniano aa. consul. (376 iul. 13).
CTh. 1. 6. 8
Imppp. gratianus, valentinianus et theodosius aaa. ad bassum praefectum urbi. apparitoribus tuis stationes, quas habuere antiquitus, statuimus esse reddendas. igitur pristino more servato ad omnes provincias, quas vel divi constantini constitutio dederat vel probus vir illustris permissa sibi a patre nostro potestate reddiderat, praecelsa sinceritas tua principes destinabit; qui sane meminerint nihil morae in his, quae primipili nomine res poscuntur, esse faciendum. dat. x k. dec. mediolano antonio et syagrio consul. (382 nov. [?] 22).
CTh. 1. 6. 9
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad. symmachum praefectum urbi. disputari de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est dubitare, an is dignus sit, quem elegerit imperator. si quis igitur iudicum fuerit repertus, qui supercilium suum principali aestimet iudicio praeferendum, quinque libras auri eius officium, nisi formam nostrae sanctionis suggesserit, decem ipse fisci viribus inferre cogatur. dat. v k. mai. mediolano post consulatum richomeris et clearchi vv. cc. (385 apr. 27).