Latin
Book 1, lines 1.1.148-1.1.153
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.148-153
Not analysed yet
CTh. 1. 6. 10
Idem aaa. neoterio praefecto praetorio. sacrum iudicium praefecti urbis aeternae paucis dabat reddebatque regionibus: et ideo huic bithyniam atque paphlagoniam nec non phrygiam salutarem credidimus deputandas, ut appellationes suas ad illud mittant examen illudque expectent iudicium in sacrae cognitionis eventu. dat. ulpianis ad iulianam. accepta ii id. a. crago. (. . . . .) .
CTh. 1. 6. 11
Impp. honorius et theodosius aa. consulibus, praetoribus, tribunis plebis, senatui suo salutem dicunt. post alia: nihil sibi intra urbem agendum praesumat executio militaris, ac si quid erit forte praeceptum, in notitiam prius urbanae veniat praefecturae quae aut compleat congrua iuri mandata aut contra ius imposita depellat. itaque decernimus, ut, si quis in privato negotio adversus senatorem aut aliquem sacratissimae urbis corporatum seu qui in urbe larem locaverit, sive intra urbem sive per provincias exsecutionem poposcerit militarem, litis, etiam si bona sit, careat eventu: et si quis cuiuslibet honoris aut militiae intra urbem sacratissimam vel in provinciis etiam in actu publico apparitionem habuerit militarem et senatorem vel corporatum urbis aeternae seu in urbe seu in provinciis levi saltem conventione pulsaverit aut iudex non vindicaverit, in perpetuum honore privetur, ita ut salvis de urbano foro praescriptionibus negotia universa dicantur et contra omnem exhibitionis iniuriam non modo senatorem, sed quemvis romanis corporibus insertum leges tueantur. quodsi in his tuendis vir illustris praefectus urbi neglegentia aut trepidatione defuerit, careat dignitate, quam nescit tueri; eos autem, qui armato officio deputati desiderii temeritatem secuti sunt, adflictos supplicio corporali praefecti vigilibus obsequio praefecturae urbanae sententia deputabit, ita ut perpetua eius officii apparitione devincti mutandae militiae ademptam sibi intellegant potestatem, supplicio maiore retinendi, si quolibet genere ad id quod prohibetur irrepserint. dat. viii id. aug. ravenna asclepiodoto et mariniano consul. (423 aug. 6).
CTh. 1. 6. 12
Imp. theodosius a. constantio praefecto urbi. primicerius adiutorum tuae sedis officii per biennium, quod in eodem gradu ex consuetudine priscae ordinationis emeruit, curam insuper personarum usurpatione omni atque ambitione cessante suscipiat, hoc etiam adiecto, ut, si quis ex memorato ordine vel condicionis humanae fine praeventus vel alia quacumque ratione militiae gradum propriae amisisse monstrabitur, solitae ambitionis iniuria vacante locum is, qui iuxta matriculae veritatem sequitur, obtineat. dat. xiii k. ian. constantinopoli victore v. c. consul. (424 dec. 20).