Latin
Book 1, lines 1.1.166-1.1.174
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.166-174
Not analysed yet
CTh. 1. 8. 2
Imp. theodosius a. sallustio, viro illustri comiti et quaestori. laterculi curam totius scias ad tuae sublimitatis sollicitudinem pertinere, ita ut tuo arbitratu ex scrinio memoriae totius minoris laterculi dignitates, hoc est praepositurae omnes, tribunatus et praefecturae iuxta consuetudinem priscam clementiae meae auctoritate deinceps emittantur. dat. vii k. mai. constantinopoli victore v. c. consule. (424 apr. 25).
CTh. 1. 8. 3
Idem a. helioni comiti et magistro officiorum. omnes minoris laterculi dignitates, quae sub cura quidem ac sollicitudine viri illustris quaestoris esse antea videbantur, postea vero vel universae vel mediae ad magistrorum militum potestatem dispositionemque transierant, placuit nunc clementiae meae vetusti temporis more renovato ad prisca deinceps iura revocare. dat. iii k. mai. constantinopoli victore v. c. consule. (424 apr. 29).
CTh. 1. 9. 0. De officio magistri officiorum
CTh. 1. 9. 1
Imp. constantius a. et iulianus caes. ad agentes in rebus. universi, qui indignis natalibus et conversatione deterrima ad scholam agentium in rebus adspiraverunt vel translati sunt, cognoscente viro clarissimo comite et magistro officiorum vestro consortio secernantur, ut ita vos privilegiis dudum indultis frui possitis. ad ducenam etiam et centenam et biarchiam nemo suffragio, sed per laborem unusquisque perveniat, usus omnium testimonio: principatum vero adipiscatur matricula decurrente, ita ut ad curas agendas et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat et labor. adiutor praeterea, in quo totius scholae status et magistri securitas constituta est, omni schola testimonium praebente, idoneus probitate morum ac bonis artibus praeditus nostris per magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio, data omnibus contra dicendi licentia, si hanc legem quisquam violare temptet. dat. et proposita romae in foro traiani k. nov. eusebio et hypatio consulibus. (359 nov. 1).
CTh. 1. 9. 2
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. ad principium magistrum officiorum. nefas est a minoribus maiora vel posci vel sperari: ideoque nemo a nobis postulet agentum in rebus aliquem militiae potiori sociari, nisi quem tua acceptio probari debere significat, ita ut petitorem constet loco esse potiorem. ordinem vero militiae atque stipendia nemo praevertat, etiamsi nostri numinis per obreptionem detulerit indultum: ac si formam istius modi docebitur obtulisse, in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur, ut is gradu ceteros antecedat, quem stipendia longiora vel labor prolixior fecerit anteire. proposita hadrumeti vii id. mart. post consulatum arcadi a. i et bautonis v. c. (386 mart. 9).