Latin
Book 1, lines 1.1.154-1.1.165
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.154-165
Not analysed yet
CTh. 1. 7. 0. De officio magistri militum
CTh. 1. 7. 1
Imp. constantius a. et iulianus caes. hermogeni praefecto praetorio. de cetero, quotiens aliqua necessitas depoposcerit transferri de loco milites ad alium locum, communicato tractatu cum magistro equitum ac peditum id fieri oportebit, ut ad ea loca, quae publica utilitas depoposcerit, transferantur. dat. v k. iun. sirmio eusebio et hypatio conss. (359 mai. 28).
CTh. 1. 7. 2
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. addeo comiti et magistro utriusque militiae. corrector quidem provinciae augustamnicae ob illatam duci contumeliam, ut cum officio suo condemnaretur, meruit; a sede autem sublimitatis tuae usurpari iudicii pars ista non debuit, quia semper de ordinario iudice illustris est cognitio praefecturae. dat. ii id. ian. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio consul. (393 ian. 12).
CTh. 1. 7. 3
Impp. arcadius et honorius stilichoni magistro militum. sicut clarissimis viris comitibus et ducibus diversarum provinciarum et limitum, ita et viro spectabili comiti per africam principes et numerarii ex officio magisteriae potestatis mittantur, sub ea tamen condicione, ut emenso unius anni spatio singuli qui designati sunt intra africam officio functi et actuum suorum et fidei, quam exhibuerint rei publicae, reddendam sibi non ambigant rationem. dat. id. sept. mediolano honorio a. iiii et eutychiano consul. (398 sept. 13).
CTh. 1. 7. 4
Impp. honorius et theodosius aa. ad hypatium magistrum militum per orientem. apparitores officii tuae praestantiae ad aliud iudicium trahi ex auctoritate sacrorum rescriptorum minime oportebit, etiamsi quis id a nostra clementia vel exposita vel suppressa veritate meruerit. sciat igitur illustris magnificentia tua sub te, sive civiliter sive criminaliter appetuntur, eos litigare debere. dat. id. dec. constantinopoli constantio et constante vv. cc. consul. (414 dec. 13).
CTh. 1. 8. 0. De officio quaestoris
CTh. 1. 8. 1
Impp. honorius et theodosius aa. florentio magistro militum. viro illustri quaestore eustathio suggerente cognovimus per innovationem quorundam a minore laterculo praeposituras fuisse sublatas, quod iam in alteram consuetudinem derivatum ex integro revocare noluimus. quadraginta vero praeposituras minori laterculo pro infra scripta instructione eius restitui praecipimus, ut de scrinio memoriae de cetero emittantur, observaturo sublimitatis tuae officio, ut nihil de memorato numero sibi usurpet, quo pro parte habeat inconcussum quod contra rationem fuerat immutatum. dat. id. oct. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. consul. scripta eodem exemplo sapricio magistro militum, helioni magistro officiorum et eustathio quaestori. (415 oct. 15).