Latin
Book 1, lines 1.1.186-1.1.193
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.186-193
Not analysed yet
CTh. 1. 10. 5
Impp. arcadius et honorius aa. anthemio comiti sacrarum largitionum. quia per neglegentiam iudicantis quidam se perperam queruntur esse deiectos, cunctos, qui in hac iniuria continentur, locis debitis praecipimus reddi debere; illos vero, qui sine commeatu aut sine officii publici necessitate per provincias divagantur, tuo examini praesentatos arbitrio celsitudinis tuae condemnatione percelli, deinde militia sententiae tuae, prout visum tibi fuerit, auctoritate privari, hos vero, qui hanc secuti militiam cohortalina officia deseruerunt, a perperam quaesita militia prohiberi. dat. vii k. sept. constantinopoli stilichone et aureliano consul. (400 aug. 26).
CTh. 1. 10. 6
Idem aa. hadriano praefecto praetorio. in exactionibus largitionalium titulorum iuxta veterem consuetudinem palatinorum iudicibus incumbat instantia: ad hoc enim tantum videntur emitti, ut rectoribus vigilanter immineant. et cetera. dat. iii k. mart. mediolano vincentio et fravito consul. (401 febr. 27).
CTh. 1. 10. 7
Idem aa. limenio comiti sacrarum largitionum. observandum esse censemus, ut bini in singulis indictionibus per singulas provincias palatini dirigantur, ita ut singularum librarum auri adiutores per singulos multa constringat, si legis nostrae definitiones neglexerint vel minus idoneos destinaverint. quibus haec cura debet esse praecipua, ut periculo proprio notoriis destinatis super neglegentia iudicum, si ita res exegerit, conquerantur, ne eorum sit impunita desidia. iudices quoque de eorum nominibus referre convenit, quos commodis propriis magis quam utilitatibus publicis studere praeviderint: breves etiam quadrimenstruos ad officium palatinum noverint dirigendos aurumque exactum ad sacras largitiones sine ulla dilatione mittatur. dat. iii k. mart. mediolano vincentio et fravito consul. (401 febr. 27).
CTh. 1. 10. 8
Impp. theodosius et valentinianus aa. ad volusianum praefectum praetorio. non amplius quam semel intra eandem provinciam quicquam publici muneris palatinus exerceat, sed adiutoris suggestio gestis expressa teneatur, quae et nomen palatini et ei, qui dirigendus est, in eandem provinciam nihil ante commissum evidenter expromat. quod si aut huiusmodi sollemnitate neglecta aut repetito actu ad provinciam missus fuerit palatinus, adiutorem officii et primicerium atque secundicerium triginta librarum auri poena percellat, nec uti licebit his fortasse praestigiis, quod eidem, non eadem tamen, possint gerenda committi: eundem enim palatinum intra eandem provinciam quicquam publici muneris iterum procurare non licet. palatini vero scient sibi cum provincialibus nihil esse commune. iudicibus sane oportebit insistere et si inter eos breves, quos ad provinciam deferent, et eos, qui a provinciarum tabulariis proferuntur, fuerit aliqua diversitas, adscitis sibi in consilium ex provincia quinque honoratis inter palatinum ac tabularium provinciae moderator cognoscat et discussa brevium fide accelerari exactionem iubebit aut censurae legum veterum subiacebit. noverint sane provinciarum moderatores nullam prorsus exactionis partem ad palatinum officium pertinere nec umquam his adminicula praebenda. sed nec susceptori quidem aut tabulario provinciae palatinus incumbet, neque a susceptore summam illatorum neque nominatorios breves a tabulario postulabit, cum haec omnis sollicitudo sit iudicis. comitibus quoque titulorum, si quando eos ad provinciam mitti ratio necessitatis exegerit, nulla adminicula de palatino dari iubemus officio, sed sola eis provincialis apparitio parebit, poena viginti librarum auri comitem titulorum et officium feriente palatinum, si quis palatinorum cuilibet comiti titulorum fuerit adiunctus. dat. iii k. mart. ravennae felice et tauro consul. (428 febr. 27).