Latin
Book 1, lines 1.1.194-1.1.203
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.194-203
Not analysed yet
CTh. 1. 11. 0. De officio comitis rei privatae
CTh. 1. 11. 1
Impp. arcadius et honorius aa. minervio comiti rei privatae. manentibus fideiussorum atque subsignationum meritis et possessoribus in eadem, qua nunc habentur, conductione durantibus ad palatinorum curam et ad rationalium officia omnium rerum nostrarum et totius perpetuarii, iuris exactio revertatur nihilque omnino de exactione reddita, hoc est perpetuarii iuris vel sacratissimae domus ad ordinarios iudices pertineat. meminerint autem officia ordinariorum iudicum non leve fortunis suis imminere dispendium, nisi omnia reliqua praeteriti temporis curaverint exigenda, quae penes conductores ipsorum desidia aut coniventia resederunt. dat. x k. ian. mediolano caesario et attico consul. (397 dec. 23).
CTh. 1. 11. 2
Impp. arcadius et honorius aa. firmino, comiti sacrarum largitionum. divae memoriae valentiniano iuniori subreptum est, ut ordinariorum iudicum officiis actores seu conductores dominicos conveniendi licentia negaretur; et idcirco ad rationales privatae rei exigendorum fiscalium debitorum ex illo tempore cura translata est. ad hanc tamen inutilem praecepti novitatem etiam illud adiectum est, ut, si quid in rei privatae nostrae praediis sceleris esset admissum, quod pro sua atrocitate ulcisci potestas, nisi ferro accincta, non posset, exhibendorum reorum, nisi qui per dominicos deducerentur et defenderentur actores, ordinario iudici copia non pateret. quod ne deinceps fiat, hac sanctione prohibemus. dat. viiii k. iun. mediolano, honorio a. iiii et eutychiano consul. (398 mai 24).
CTh. 1. 12. 0. De officio proconsulis et legati
CTh. 1. 12. 1
Imp. constantinus a. aeliano proconsuli africae. omnes civiles causas et praecipue eas, quae fama celebriores sunt, negotia etiam criminalia publice audire debebis tertia, vel ut tardissime quarta vel certe quinta die acta conficienda iussurus. quae omnia legati quoque coercitione commoniti observabunt. dat. iii k. nov. treviris, constantino a. iiii et licinio iiii coss. (315 [313] oct. 30).
CTh. 1. 12. 2
Idem a. ad proculum. et publicae disciplinae interest et proconsulari convenit dignitati, ut publicarum exactionum ceterarumque rerum curam et notitiam ad tuam redigas potestatem, ita ut non officialium instructione et voce fraudulenta contentus sis, sed ipsorum iudicum curam responsionemque condiscas praefecti annonae et rationalium, si fidelis est ea instructio. ita enim provincialibus contra iniquas exactiones poterit subveniri. dat. vii k. ian. constantino a. v et licinio caes. consul. (319 dec. 26).