Latin
Book 1, lines 1.1.224-1.1.236
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.224-236
Not analysed yet
CTh. 1. 15. 0. De officio vicarii
CTh. 1. 15. 1
Imp. constantinus a. ad silvium paulum mag italiae. post alia: ne tua gravitas occupationibus aliis districta huiusmodi rescriptorum cumulis oneretur, placuit has solas causas gravitati tuae iniungere, in quibus persona potentior inferiorem aut minorem iudicem premere potest aut tale negotium emergit, quod in praesidali iudicio terminari fas non est, vel quod per eosdem praesides diu tractatum apud te debeat terminari. dat. v k. mart. nicomediae paulino et iuliano consul. (325 febr. 25.) .
CTh. 1. 15. 2
Imp. constantius a. ad caesonianum vicarium africae. relationes iudicum, qui provincias regunt, nec non et rationalium ceterorumque, qui aliquid scientiae nostrae relatum cupiunt, susceptas tua sublimitas nobis celeriter intimare debebit. dat. iiii k. oct. philippo et salia consulibus. (348 sept. 28).
CTh. 1. 15. 3
Idem a. ilico consulari numidiae. cum aliquid rectores provinciarum ad nos referre voluerint, id prius ad vicarium referatur, cui scriptum est, ut suggestiones vel relationes per prosecutores ad comitatum meum transmittendas suscipiat et, quod faciendum viderit, expleat, quippe hoc praeter alia cursus quoque publicus magna relevatione firmabitur. dat. iii non. dec. sirmio constantio a. vi et constante c. consul. (353 [352?] dec. 3).
CTh. 1. 15. 4
Imp. iulianus a. ad mamertinum praefectum praetorio. rectores provinciarum sublimitas tua conveniat, ut cunctis de rebus, de quibus ad nos et ad vestram scientiam crediderint referendum, vicarios esse participandos sciant. accepta viii id. iun. mamertino et nevitta consul. (362 iun. 6.) .
CTh. 1. 15. 5
Impp. valentinianus et valens aa. ad dracontium vicarium africae. officium vicariae per africam praefecturae intra eum numerum colligatur, ut trecentos minime possit excedere, sicuti ceterorum vicariorum esse praecepimus. dat. viii k. feb. mediolano valentiniano et valente aa. consul. (365 ian. 25).
CTh. 1. 15. 6
Idem aa. ad crescentem vicarium africae. si quando ex allectis vel susceptoribus aut tabulariis quispiam ratiocinio sive fraude perhibetur obnoxius, non officialis ad exhibitionem eius dirigatur, sed rectori provinciae rei indago mandetur. ubi primum tamen sinceritas tua provinciam introierit, requirat attente, quam ordinarius iudex iniunctis rebus diligentiam efficaciamque detulerit: qui eorum titulorum, de quibus instructus est, non ad plenum vel discussionem egisse vel satisfactionem deprehenditur curasse, fas erit eum pro neglectu utilitatis publicae dignam commonitionis subire censuram. dat. iiii k. mart. treviris modesto et arintheo consul. (372 feb. 27).