Latin
Book 1, lines 1.1.212-1.1.223
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.212-223
Not analysed yet
CTh. 1. 12. 7
Idem aa. messalae praefecto praetorio et praefecto annonae. post alia: antiquam exigendi consuetudinem in omni annonario ac superindicto canone servandam esse censemus, ut submotis omnibus exactoribus, qui de diversis officiis extra morem nunc usque directi sunt, officium proconsulare postulet, quod exigere consuevit, nec alienis se partibus impudenter inserat. et cetera. dat. iii k. octob. altino theodoro v. c. consul. (399 sept. 28).
CTh. 1. 12. 8
Idem aa. pompeiano proconsuli africae. pravam licentiam iudicum his cancellis severitatis includimus, ut, si quis proconsulum vicem propriae postestatis in legatum suum velut ingratus nostro beneficio repraesentaverit, triginta librarum auri illatione multetur eademque condemnatione legatus feriatur. primates quoque officii par poena contineat, nisi deferentibus illicita et ambientibus obviaverint. dat. pridie k. ian. mediolano stilichone et aureliano consul. (400 dec. 31).
CTh. 1. 13. 0. De officio comitis orientis
CTh. 1. 13. 1
Imppp. theodosius, arcadius et honorius aaa. rufino praefecto praetorio orientis. in officio comitis orientis non amplius quam dc apparitores habeantur, quos quidem publicis necessitatibus adeo novimus abunde suppetere, ut per eos patrimonialium per orientem possessionum maturetur exactio. dat. iii k. ian. heracleae arcadio iii et honorio ii aa. consul. (394 mai. [?] 30).
CTh. 1. 14. 0. De officio praefecti augustalis
CTh. 1. 14. 1
Imppp. valentinianus, theodosius et arcadius aaa. florentio praefecto augustali. per thebaidam atque augustamnicam provincias officium tuum et officia iudicum competentium omnia tributa exigere suscipere postremo compellere iubemus, ita ut, si qui militares possessores in memoratis provinciis fuerint, hi in tantum per militare officium exigantur. iam si qui de provincialibus nostris ad inferenda quae debent audaces extiterint, ad nostram clementiam referes, ut, ubi nos iusserimus, per castrenses milites exigantur. dat. xiii k. mart. constantinopoli honorio n. p. et evodio consul. (386 febr. 17).
CTh. 1. 14. 2
Impp. arcadius et honorius aa. rufino praefecto praetorio. praefectus augustalis ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia ac super his referendi, non amovendi vel puniendi habeat potestatem. dat. pridie non. dec. constantinopoli olybrio et probino consul. (395 dec. [?] 4).