Latin
Book 1, lines 1.1.70-1.1.81
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.70-81
Not analysed yet
interpretatio. quicquid non vera, sed falsa petitio a principe obtinuerit, quia fraus intervenit, non valebit
CTh. 1. 2. 7 [=brev. 1. 2. 5]
Idem a. et iulianus caesar ad taurum pf. p. mulctabuntur iudices, qui rescripta contempserint* aut distulerint. dat. iii. non. iul. mediolano, constantio a. viii. et iuliano caes. coss.
interpretatio. feriantur iudices damno, qui data secundum leges principis praecepta contempserint* aut colludio quocumque* distulerint
CTh. 1. 2. 8 [=brev. 1. 2. 6]
Imppp. grat. ,valentin. et theodos. aaa. floro pf. p. universa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus impetrata sunt, rescindantur, cum sit acerbius perurgendus, qui, mansuetudinis nostrae pudore fatigato, non quid utilitatibus publicis, sed quid suis fraudibus conveniret, adspexit. dat. viii. kal. mart. constantinopoli, antonio et syagrio vv. cc. coss.
interpretatio. si cuiuslibet rei debitor convictus, propter differendam solutionem a principe inducias impetraverit, beneficium, quod obtinuerit, non valebit, sed cautionem suam implere cogatur
CTh. 1. 2. 9
Idem aaa. principio praefecto praetorio. in fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione rescriptum, manifestum est vires non posse sortiri. circa omnes igitur par atque aequalis illationis forma teneatur. dat. viii kalend. octob. aquileiae arcadio a. i et bautone v. c. conss.
interpretatio. si quis principis beneficio impetraverit, ut cum reliquis possessoribus tributa non solvat, haec impetratio penitus non valebit: circa omnes enim possessores leges aequalem illationis formam servare praecipiunt. (385 sept. 24)
CTh. 1. 2. 10 [=brev. 1. 2. 7]
Impp. arcad. et honor. aa. remigio pf. augustali. dubium non est, contestationem intelligi etiam, si nostrae fuerint tranquillitati preces oblatae, easque adversus heredem quoque eius, in quem porrectae sunt, vel ab herede eius, qui meruerit, exerceri. nam sicut ex causis numerosis etiam haec actio transmittitur ad heredem, quae testatori competiisse monstratur, sic et e diverso definitione iuris consultorum omnium consona responsione firmatur, ab herede actionem non incipere, quae non competierit testatori. dat. iii. kal. april. constantinopoli, arcadio iv. et honorio iii. aa. coss.