Latin
Book 1, lines 1.1.82-1.1.93
Theodosian Code, Theodosii Imperatoris Codex 1.1.82-93
Not analysed yet
interpretatio. si quis principi de negotio suo preces obtulerit, litem contestatus esse cognoscitur. et si defunctus fuerit is, qui preces obtulerit, vel is, contra quem obtulit, actio et heredibus defuncti et contra heredes pulsati salva permaneat: quia causa actione contestata, ea, quae competebat defuncto, competit et heredi. si vero auctor quolibet ordine repetitionem suam praesens non publicaverit, heres eius, unde auctor actionem non proposuit, agere prohibetur
CTh. 1. 2. 11
Impp. arcadius et honorius aa. eutychiano praefecto praetorio. rescripta ad consultationem emissa vel emittenda, in futurum his tantum negotiis opitulentur, quibus effusa docebuntur. et cetera. dat. viii id. decemb. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss. (398 dec. 6).
CTh. 1. 2. 12
Impp. honorius et theodosius aa. iohanni praefecto praetorio. post alia. nulli habetur ambiguum etiam ab heredibus et pro heredibus posse scripta nostri numinis allegari nec excludi temporibus nec aboleri casibus impetratum. et cetera. dat. xiii kal. mart. ravenna post consulatum honorii viiii et theodosii v aa. (413 febr. 17).
CTh. 1. 3. 0. [=brev. 1. 3. 0.] De mandatis principum.
CTh. 1. 3. 1 [=brev. 1. 3. 1]
Imppp. grat. ,valentin. et theodos. aaa. ad eusignium proconsulem africae. si quis asserat, cum mandatis nostris se venire secretis, omnes sciant, nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum, nec ullius dignitate terreri, sive ille tribuni sive notarii sive comitis praeferat potestatem, sed sacras nostras literas esse credendas. dat. xv. kal. iul. verona. accepta prid. kal. aug. merobaude iterum et saturnino coss.
interpretatio. si quis asserat, cum mandatis dominorum se venire secretis, omnes sciant, nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum, nec ullius dignitate terreri, sed in omnibus scriptis principis esse credendum
CTh. 1. 4. 0. De responsis prudentum
CTh. 1. 4. 1
Imp. constantinus a. ad maximum praefectum urbi. perpetuas prudentium contentiones eruere cupientes ulpiani ac pauli in papinianum notas, qui, dum ingenii laudem sectantur, non tam corrigere eum, quam depravare maluerunt, aboleri praecipimus. dat. iiii k. oct. crispo et constantino conss. (321/4 [321] sept. 28).